Latin
291.1 to 291.4
Strabo, Strabo de situ orbis 291.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ea uero uia antiquae audiendae sunt historiae: ut eas inter se minime consonantes recognoscamus Iuniores enim repugnantia saepenumero referre putant: sicuti Augeam pisanae plagae regnum tenuisse. Oe nomaum uero &Salmoneum Elaeae. Quidam autem gentes ipsas in unum coniungunt. Sequenda uero sunt magit quae concordia fiant. Cum &ipsum pysae nomen recta nequaquam ratione explanent. Aliqui enim ciuitatem Pysam a fonte pysa nomine: eodem quo fons uocabulo appellari. Fontem uero ideo pysam uocari: apitissan do: ut quasi potricem intelligamus. Vrbem autem in sublimi aedificatam uertice monstrant: duos inter mon tes. Ossam &Olympum. Quo nomine &alter in Thessalia nuncupatur. Nonnulli ciuitatem nullam pysam fui se contendunt. Nam inter. viii, illas esse reperiretur. Caeterum fontem duntaxat affirmant: qui nunc Besa uocatur iuxta Cicysium. Vbi ex illic. viii amplissima una est. Stesichorus regionemque pysa dicitur ciuitatem uocari scribit. Vt poeta Lesbum Macaris urbem. Euripides quoque in loue Tragoedia: Euboea inquit quaedam Athe nis uicina ciuitas est: &in Rhadamanto: qui terram inquit Euboeam habitant finitimam ciuitatem. Et Sopho cles in Mysis. Asia quidem tota uocatur Operegrine. Mysorum uero urbs appellata Mysia. Verum Salmone fonti sui nominis uicini est. De quo fluit Enipeus Alphaeum ingrediens. Nunc uero Barnichius nominatur. Hu ius amore captum fuisse Tyronem memorant. Illa nimis flagrans dilexit Enipea diuum. Hoc enim in loco illius genitorem Salmoneum imperasse aiunt: ut in Eolo scribit Euripides. Alterum sane in Thessalia Enipeum scribunt Qui ex Othry oriens accipit apidanum e pharsalo delabentem. Apud Salmonen autem urbs iacet Heraclea: ex illis. viii, &ipsa una distans ab Olympia stad. xi. penes Cytherium flumen posita. Vbi Goniades Nymphae sacellum habent. De quibus opinio est: ut aquis earum morbos sanitati restituant, Iuxta Olympiam consistit &Epina: &haec ex viii. una: per quam parthenias excurrit amnis: ubi ad pheream ascenderis. Est autem pherea in arcadia supra Dymeam &Buprasium: &Elidem sita. Quae ad arcto adiacent pysanae regioni Ibidem est &Cicysium ex viii, una atque dispontium: ea in parte: quam ex Elide itur Olympiam. lacet autem plano in campo: deletumque est omnino. Et incolae magna ex parte Epidannum. i.