Latin
291.5 to 291.8
Strabo, Strabo de situ orbis 291.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dyrhachium &apolloniam commigrarunt. Pholoe quoque Olypiae proxima imminet arcadiae mons. Adeo ut agri pysaei ra dix existat. Sic uniuersa pysana region &maior Triphyliae tractus: Arcadiae confinis est. Hanc ob causam loca ipsa pylia quae in Catalogo describuntur: maxima ex parte quibusdam iuris esse uidentur arcadici quod tamen periti negant. Ex iis enim fluuiis qui labuntur in alphaeum: Amarynthum esse: qui arcadiam terminet. Extra illum uero haec sita esse loca. Ephorus autem tradit Etolum cum Epaeo &pisanto ex elide a Rege Sal moneo eiectum: in etoliam sese recipientem: Regioni nomen a se tribuisse. Et urbibus illis habitatores impc suisse. Ab hoc per generis successionem procreatum Oxylum Heraclidis a Temeno prognatis: familiaritate ac beniuolentia coniunctum: eis peloponnesum repetentibus ducem extitisse: &hostilem illis agrum dispartisse. Aliaque documenta supposuisse ad continendam Regionis possessionem. Pro quibus quidem meritis hanc acce pisse gratiam: ut in Elaeu Regnum: quod ei fuerat auitum reduceretur. Adunato post modum ex etolia exerci tu: in Epaeos elidis occupatores aduentasse, Occurrentibusque cum armis epaeis: postquam aduersariae utrinque constiterant copiae ad singulare de uetusto Graecorum more certamen processere: Pyrechmes etolus: &Degmenus: Epaeus. Degmeus quidem solo instructus arcu: Vt qarmis obsitum longinquo sagittae iactu: facile foret superaturus. Pyrechmes autem fundam tenens: lapidumque sacculum: intellecto aduersarii dolo. Nu per autem fundae speciem ab etolis repertam. Itamque cum longinqor fundae iactus fuisset: occidisse Degmenum. Et uictores etolos eiectis epaeis terram occupatam tenuisse. Et sic Olympiaci curam templi suscepisse quam prius habuerant achaei. Ob intimamque oxyli erga Herclidas beneuolentiam conuenisse facile cunctos adactos iureiurando: ut elaea terra loui dicata &consecrata foret. Quisquis contra locum arma feret Quisquis etiam contra ferentem non ulcisceretur: &pro uiribus non succurreret: eum nefarium &abominabilem hamberi. Qua ex causa: qui posterius Elidem aedificiis auxere: sine moenibus nudam reliquere. Quique per agrum exercitus ductarunt: arma tradidisse donec ea fines egressi reciperent. Ab Iphito autem Olympicum agonem institutum constat: cum elaei sacri forant. Talibus ex initiis creuisse hominum dignitatem.