Latin
291.9 to 291.11
Strabo, Strabo de situ orbis 291.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum caete ri mutua semper bella inter se gererent: solis istis longam extitisse pacem. Nec sibi modo sed etiam externis ob tigit. Adeo ut plusquam reliqui omnes hominum frequentia uiguerint. In quibus phedon origine decimus a Teme non omnium aetatis suae potetissimus fuit. Qua ex re effectum est: ut cum Temeni stirpem plurimas in parte: dispersam: sensim tabescere contingeret: eam recuperatam foueret. Hic mensuras excogitauit. A quo etiam Phedoniae uocitantur: &pondera &nummum: cum alium: tum argenteum signari docuit. Inuentas insupe ab Hercule ciuitates: additis augere populis. Ipse etiam positos ab illo ludos: &agonas ponere dignum esse arbitratus est. In quibus olympiacum esse uoluit. Quem ui &potentia ueniens posuit, Cum elaei nul la propter pacem haberent arma: quibus phedonem inhiberentur: &reliqua hominis potestate uicti tenerentur. Elaei tamen hanc ipsam positionem inscribere minime uoluere. Sed ob hoc iam comparatis armis sibi ipsis ope ferre coeperunt. Quam quidem ad rem: manum attulere atque operam Lacedaemonii Seu quia prospere ceden tibus ex pace rebus inuiderent: seu quia ad Phedonis destructionem eos adiutores habere cogitarent: a quo de Peloponnesi principatu delecti forent: quem illi prius obtinebant. Sic res Phedonis deletae Oeromaus Pelops Salmoneus Pysana regio