Latin
294.1 to 294.4
Strabo, Strabo de situ orbis 294.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
fuere. Qui tamen pisaeam terram &Triphiliam Elaeorum iuri construxerat. Tractus elaeus aetatis huius nauigationis totius spatium habet: sinibus non computatis. stad. mille acicc. Haec quidem de Elidis ora Messe nia uero terra Elacae contigua est: maiori ex parte ad Austrum &Africarum pelagus inclinans. Haec autem Troianis temporibus Menelai subdebatur imperio: cum Laconicae pars regionis esset. Ora quidem ipsa Messe na uocabatur. Eam uero quam hanc aetate Messenam urbem nominant: cuius arx fuerat Ithomen: nondum aedifica tam esse contigerat. Excedente uero rebus humanis Menelao. Postmodumque iis qui laconicae gubernacula susceperant: ad impotentiam redactis, Nelei nepotes Messeniae regnum occupauere. Quo tempore fuit Heraclidarum reuersio: facta regionis diuisione. Tunc Messeniorum regnum Melanthus habebat: qui suis regerentur institutis. Cum antea Menelai sceptro paruissent: cuius rei documentum est. E sinu enim Messenio: &Asineo illi proximo: quae sic ab Asina Messenia nominatur: septum fuere oppida. Quae dotis nomine Achilli pollicebatur Agamem non: Cardamyla: Enope. Hira herbosa: Pherae diuinae. Antea pratis conspi cua. Pulchra Epaea: &inter uineta posita pedalus. Eas sane sic nec sibi nec fratri pertinuissent nequaquam spopondissent, Commilitones &pheris Menelaum commitatos: poeta manifestat: cum partim Laconico cen tui: partim Messenio annumeret sinui. Extat autem messena secundum Triphyliam. Est autem monos utrique communis. Post quem &Coryphasium &Cyparissi est: atque inter stad. vii. mons Egaleos: inter illum &manre incumbit. Antiqua igitur pylos messenia sub Egalio ciuitas erat. Ea uero discerpta: quidam sub Corypha sio habitauere. Eam uero secundo reaedificarunt Athenienses: quo tempore cum Eurymedonte ac Stratocle in Sicilia nauigabant. Vt aduersus Lacedemonios murum interponerent. Ibi est &Cyparissia messenia: &sphagia insula penes pylum adiacens. Quae eadem &sphacteria nuncupatur. Ad quam Lacedaemonii, cece suis uiros amiserunt: uiuos in potestatem ab atheniensibus per obsidionem redactos. Ad hanc maritimam oram: duae Cyparissiorum extra in pelagus praeiacent insulae. Quas Strophades appellant: ab continem ti stadu cecc absentes. Ad africanu atque meridianum pelagus. Hanc pylum messeniorum nauale quondam fuisse: Thucydides autor est. A Sparta uero longe abest stad, cecc. Ordine deinceps sita est methone, Hanc esse aiunt ex iis, vii unam: quem agamem non spopondit achilli pedasum appellabant.