Latin
294.5 to 294.8
Strabo, Strabo de situ orbis 294.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Eo in loco agrippa Bogum maurisiorum Regem: Anonii partes sequutum in actiaca pugna: supplicio affecit: Lotumque inter nauigandum intercepit. Methone autem contiguus est acritas messenii sinuns initium. Diciturque etiam asineus ab urbe asina: primo ipsius sinus oppidulo. Cuius nominis &alia est Hermionica. Hoc quidem sinus initi um ad occasum spectat. Ad ortu autem sunt fenestrae: sic enim uulgo uocantur. Cinaedio ac Tenaro nunc Laconicis confines. A fenestris uero inchoans inter mediam pylum offendes: quam Betylum plerique nominant Inde Leutra. Quae a Boetiis leuctris deducta fuit Colonia. Dehinc in petra ualido munimime sita est Cardamyla. Postea pherae urbi Thuriae atque Generis finitimae. Quo ex loco Nestorem Gerenium uocitari traditur: quoniam ibi salutem (ut diximus) comperauit. Ostenditur quoque in Gerenio agrum sacellum aescu lapii: Triceum cognomine: Quia uenientes e Thessalica tricca mortales illud condidere. Fama est leuctrum &Charadram &Thalamos nunc Boetios uocatos: cultoribus a pelope ex Boetia quibusdam introductis ha bitatos: cum sororem eius Nioben neptui locasset amphioni. Praeter pheras autem Nedon amnis per laconicum labitur agrum: alter a fluuio Neda. Nedusiae uero palladis cognomento insigne templum habet. Est etiam in poeassa Nudesiae palladis sacellum nobile: a Nedonte loco nomen assequutae. A quo ductis habitatoribus teleclus poeassam coluisse praedicatur. Simul &Etheas atque Tragiu. Ex prolatis, vinur bibus achilli. De Cardamyla quidem &de pheris explicauimus atque pedaso Caeterum enopen quidam pelana nominant. Aliqui uero locum quempiam Cardamylae adiacentem. Quidam Gereniam terram. Hiram autem common strant in monte: iuxta Megalopolim arcadiae ciuitatem: qua ad ardaniam iter habetur. Quam a poeta oecha liam uocari ante diximus. Nonnulli mesolam hoc nomine nunc appellari asserunt. Quae inter traigetum &messenam ad sinum pertinet. Ad epaea hoc tempore thuria dicitur. Quam pheris conterminam commemoraui mus. Sita uero est in excelso colle. Vnde epaea id est celsa: nomen sortita est. Athuria uero sinus thuriates: in quo ciuitas quaedam fuerat Rhium nomine: e regione tenari. Antheam quidam sane Thuriam ipsam ese aiunt. Nonnulli quoque epaeam methonen. Alii uero eam quae inter asinam messeniam urbem: proprie pratosam nuncupatam: cumius urbs est Corona mari uicina.