Latin
299.1 to 299.4
Strabo, Strabo de situ orbis 299.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Subinde Caeetaessam quidam dici arbitrantur: quia herba Ca iamintho: idest Nepita uehementer est abundans. Alii ad rimas appellari: quas terraemotus efficiunt: qui Cae ti uocantur. Laconica uero frequentibus terraemotibus agitari. Spelunca etiam quaedam pro carcere apud Lacedaemonios est: quam Caeta nominant. Aliqui etiam tales cauernas Cous dici malunt: unde &feras Ore scoas. i. in speluncis cubantes: poeta dixit. Taygeti quoque cacumina quaedam abscissa fuisse: memoriae non nulli prodidere. Sunt &Latomiae,i. lapidicie praeciosorum lapidum Tenariorum: a Tenaro multis iam saeculis. Nuper autem ingens Taygeti patefacta est effossio in pensas ad eam Romana suppeditante luxuria. Vrbem autem ac regionem eodem Lacedaemonis appellari uocabulo: uel Homero constat autore. Regionem autem dico cum Messenia? cum de arcubus mentionem facit. Pulchros illi dedit Iphitus Eurytides hospes in Lacedaemone occurrens. Tum subifert: ambo inuicem in Messena in Ortsilochi domo coiere. Pherarum locum dicit. Cuius pars fuit Messena. Itaque nihil differt illi dixisse communiter: dedit in Lacedaemone occurrens. Et ambo iui cem coiere. Nam pheras Ortsilochi domum fuisse liquant. Ad pheras uenerant domum Dioclei Ortsilochi filii: Telemachus ad pisistratus. Pherae autem ad Messenium agrum pertinent. Quando autem ex pheris discedentem inquit Telemachum: die toto cogitasse iugum ait: dehinc ait. Sol petit occasum: subeunt Lacedaemona magnam. Inque domos agitant Menelai urbs tunc accipienda est. Quod si ita non sit: e Lacedaemone in Lacedaemona peruenisse uidebitur. Alioquin Menelai habitaculum in ipsa Sparta non fuisse credendum erit. Cumque ibi non adsit Telemachum dicere: Spartam Pylumque proficiscor. Sic. n. regionis &urbis Epitheta coincidere uidebuntur: nisi forte hoc poeticae concedendum sit licentiae. Contrarium,. n. ut Messena cum Laconica pyloque Nestorea sit. Neque per seipsam instrui: ipso nauium catalogo. Neque in partem coniter uenisse militiae. Post Maleam autem sinus excipit Argolicus: ac Hermionicus. Ille quidem usque ad Scylleum nauiganti ad orientem spectanti: &ad Cycladas. Alter magis ad ortum quam iste: uergit ad Eginam terramque Epidauriam. Sinus quidem Argolici primas partes Lacones ha bent: reliquam tenent Argiui. In quibus sunt &Apollinis templum: Daelium Laconu: quo nomine &Boetium est.