Latin
299.5 to 299.8
Strabo, Strabo de situ orbis 299.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et Mi noa castellum quo uocabulo est &Megaricu. Et Limera Epidauria (ut inquit Artemidorus) Scribit autem Apollodarus ipsam haud Cythera esse. Quae cum commodissima portu sit: breuiter ac praecise limeram: c si limeneram. i,. portuosam appellatam esse nomine permutato. At ipsa Laconicae nauigatio statim a Malea incho ans: usque longum in spatium aspera fit. Tamen stationes &portus habet: reliqua ripa bonus est praedita por tubus, Paruae quaedam illi adiacent Insulae: haud sane memorabiles. Argiuae autem sunt prasiae ac Teme nium in quo humatus est Temenus: &prior locus est: per quem Lerna fluuius eodem quo palus nomine fluit. In qua tentas de Hydra poetae fabulas aediderunt. ipsum uero Temenium longe ab argo,vi, &. xx. stad distat a mari: ab argo ad Hereum. xI. Hic usque Mycenas decem. Secundum Temenium Nauplia est Argiuorum nauale: sic proprie dicta: quod eo naues nauigent. Ab hoc ficta esse de Nauplio: &filiis eius ab hisce iunioribus dicitur. Nec. n. illorum immemor extitisset Homerus palamedis uidelicet: cuius tan ta sapientia &intelligentia ostentatur: quem iniuste ac dolose necauere pelasgi. Nec Nauplii qui cir ca montem Caphareum: tantam hominum cladem commisit ac funera. Ipsorum genealogia praeter alia fabu lis plena errore profertur. Concedatur sane ut Neptumno procreatussit. Quonam uero modo ex amyme ne matre genitus sit: qui Troianis adhnc reaperibus uitam agebat? Post Naupliam speluncae sunt: &in illi: Labyrinthorum aediticia: eas uocant Cyclopeas. Dehinc alia loca: &ordie sinus Hermionicus situs est: quae cum in Egima locus ordinet: ipsa etiam circuitionis partitio haud sane despicienda nobis indicauit Eius initium ab Asina est oppidulo: dehic Hermione: atque Troezen. In ipso maris cursu praeiacet Insula Ca lauria. xxx. stadm. ,habens in circuitu: medio maris brachio stad quattuor a continente segregata. Subin de sinus est Saronicus: qui &pontus a quibusdam uocatur: &a nonnullis poros. i. transitus.