Latin
318.1 to 318.4
Strabo, Strabo de situ orbis 318.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tem Menesteus. Igitur Athenienses tali apud Homerum uti uidentur testimonio. At Megarenses contra hunc in modum cecinisse, E salamine rates Aiaxagit atque polichna, Exque egiriosa: Niseaque: Tripodibusque. Quae Megarica loca sunt e quibus Tripodes hodie Tripodiscion appellantur: ubi nunc Megarensium forum iacet. Aliqui sane ex hoc aiunt: quia poliadis Mineruae sacerdos caseum recentem attingere pro hibita est: cui externus tantum offertur: cum ea quidem &salaminio utatur. Externam atticae salaminem aiunt: haud recte. Nam qui ex aliis Insulis manifeste uicinis atticae uehitur: offertur cum illi qui huius ritus autores extiterunt omnem qui e ponto longe aduehitur externum intellexerint opinio est: salaminem priscis temporibus seorsum instructam per se fuisse. Megara uero atticae partem extitisse. In salaminiaco aute littore attici soli &megarici confinia inacere contingit. Duos uidelicet incolles: quos cornua uocant. De inde Eleusin urbs: ubi Eleusinae caeteris templum extat: &phanum Mysticum quod Ictinus apuit turbae theatralis capacissimum. Is etiam uirginibus mineruae domicilium in arce condidit pericle omperis prae fecto. Ciuitas quidem in ipsis connumeratur populus. Dehinc Triasius campus patet: &eiusdem uocabuli ripa &populus. Dein Amphiala promontorium: cui sper imminet Latomia. i. lapidum excidendorum locus &sinus freti ad salaminem: ad stad duo. Quem cum Xerxes iniecta terra exaggerare conaretur: praeoccu pante nauali proelio: fugam cum persis capessere coactus fuit. In hoc tractu duae sunt exiles Insulae phar macusse. E quibus maior sepulchrum Circes ostentat. Super ac ripa modos est: quem Corydallum uocant. Et tribus una Corydallia. Post portus furum est psyttalia Insula deserta &saxosa: quam piraei portum dixe re quidam: uicina est Atlanta. Quo nomine alia est ad Euboeam atque Locros. Alia parua Insula psys taliae similis. Inde piraeus ipse in tribubus siue populis annumeratus. Est &Munychia tumulus cur uus: in Cherronnesi faciem. Cauernosus: tum natura tum opera dedita: magna ex parte ut habitatio nes admittat.