Latin
318.5 to 318.8
Strabo, Strabo de situ orbis 318.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ingressum angusto habet ore: cui quidem portus terni subiacent: Quondam muro ual lata Munychia erat: &iunctus domiciliis referta: ut Rhodiorum ciuitas circuitu complectens &pirae um: &alios portus naualibus plenos. In quibus &Armamentarium philonis opus. Satio ubi nauium dignitate insignis, ccco, capax nauium: cum non pauciores ab atheniensibus emitterentur. Hoc au tem muro duo ex oppido protracta crura: urbem piraeo coniungunt. Hi fuere longi muri stad. xI. lon gitudine. At murum istum bella plurima diruerunt: &Munychiae munimentum, Piraeum quoque portum in habitaculorum angustias contraxerunt: &aedem louis saluatoris, Porticus ipsa templiaqua mirabiles habet tabulas: clarissimorum templa artificum. Impluuium autem spectabiles habet sta tuas. Caeterum longi muri dissipati fuerunt. Primum quidem Lacedaemoniis amolientibus. Postea uero Romanis. Qua tempestate Sylla &piraeum &oppidum per obsidionem expugnauit. Vrbs ipsa saxum est: in plano quaquauersum habitato. Quo in saxo uetustum Mineruae templum poliadis surgit. In quo lucis inextinctae Lychnus est: &uirginum domus quam Ictinus condidit. Vbi paladium est exebore perfectum opus Phidiae: sed enim cum tot &tantae huius ciuitatis longe: latecu decanta tae laudationes occurant plura eloqui uereor: ne institutae descriptionis propositum egredi contingat. Id nanque mihi euenit: quod Hegesias: refert: cum oculis subiectam cerneret arcem: Tridentis ipse signum aspicio. Aspiciens Elensinen diuinorum sacer uates fio. Illud Leocorium idest Caesarum a Leo patre puellarum sacrarium. Hoc Thesei Phanum: non licet explicare singula Attica enim deo rum est: loca ipsa possidentium. Et parentum Heroum. Hic quidem unius in arce signi mentionem fecit. Polemon autem scriptor orbis de sacris donis in Arce positis: quattuor conscripsit uolumina. Similis de reliquis urbis partibus ratio contingit: &agro Eleusinen praefatus: &ex populis seu tribubus centum &lxxiaddunt nonnulli quattuor. Aliorum nullum prorsus nominauit: habent si non cuncti at permulti fabulosos: &quidem complures sermones ac historias Sicut Aphiadna qui dem Helenae rapinam: &Theseo commissam Et eam a Castore atque Polluce depopulatam: rece ptamque sororem. Marathon uero contra Persas proelium.