Latin
322.1 to 322.4
Strabo, Strabo de situ orbis 322.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc enim Insulam dicit Cranam: quae hoc tempore Helena uocatur: quoniam in ea comierint: &eorum mixtio facta est. Post helenam uero Euboea finitimo accumbit littori longa similiter &angusta. Et pro eius lon gitudine continenti apposita: Sicut Helena A Sunio sane ad Australe Euboeae promontorium: quoc littus album uocant: nauigatio est stade ccc. sed de Euboea in posterioribus dicetur. Populos uero Atti cae in agro mediterraneo explicare longum esset: tanta eorum multitudo est. E montibus maxime nob les. Hymettus e Brilessus &Licabettus &parnes &Corydallus. Effossio atm marmorum pulcherrimo rum ex ora Hymettia: &Helice penes urbem est. Hymettus quidem mel gignit optimum. Argentifodinae sa ne regionis Atticae initio quidem existimatione dignae. Hodie autem defecerunt. Ipsi artifices ueteres quis quilias: &spurciciam recoquentes: purgatum ex illis argentum adhuc inueniebant. Cum antiquiores illis in perite fornaculis uterentur. Mel autem atticum cuncta bonitate superat. Eo uero longe praestantius illud esse dicitur quod ad argentarias gignitur. Quod quidem etiam Acapnistum idest a fumo purgatum aiunt quodam apparationis modo. E potamorum. i. fluuiorum numero Cephissus est: e Trimeniis originem ducens: per pla na uero fluens. Vbi Gephyra. ipons adest &Accolae Gephyrismi perper dicacitates atque conuitia. Is per incruta murororum in piraeum usque perducta phalerum ingreditur pelagus. Magnaque ex parte Torrentis star labitur: aestiuo penitus diminutus tempore. Talis item Ilissus est ex altera urbis parte currens ad littus, ie locis super Agram Et Lycaeum ac fontem quem in phedro plato collaudauit. De Attica quidem haecDeinceps est Boetia de qua uerba facturum: gentibusque finitimis repetere quaedam oportet: quorum fa cta superius est mentio declarandarum rerum gratia. Dicimus autem ripam ipsam a Sunio usque Thessalonicam inseptentrionem porrigi: cum mare supernu in orientem declinet. Loca uero quae supra in occasum iacent: uti fascias quasda per totam oram inuicem extentas. E quibus prima est in agro Megarensi quae orientalem in star fasciae protendit partem: e Sunio usque Oropum: &illius regionis ripam.