Latin
322.5 to 322.8
Strabo, Strabo de situ orbis 322.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Oram autem occidentalem atque Isthmun &mare. Halcyonium ad fontem usque Creusam. Secunda Boetia est ab ortu in occasum profecta: fascia qua dam ab Euboico mari ad Crisseisinus mare. Equalis quodammodo longitudine ad atticam uel minor in longum, Verum agri uirtute etiam atque etiam longe prestans. Ephorus sane &hoc in loco Boetiam finitimis gen tibus excellentiorem esse demonstrat. Et quod sola triplici alluitur pelago: &pluribus abundat portubus In sinu quidem Crisseo &Corinthiaco delata ex Italia &Sicilia &Africa marcimonia excipit. E partibus autem Euboeam spectantibus ad utrumque latus Euripi diuiso littore: hoc quidem ad Aulidem Agrumque Tanagre uergit. Illud autem ad Salganeum &anthedonem continuum est mare: quod Aegyptum &Cypru &insulas expectat. Et illud quod Macedones &propontidem &Hellespontum prospicit. Addit etia quod eius partem Euboeam quodammodo Euripus efficit sic angustus ut ipsi Boetiae ponte ad duorum iugerum mensuram con iungatur. Huiusmodi laudibus regionem ipsam extollit. Et ad imperandum naturam quidem compatam esse. Educatione uero ad disciplina nequaum usos illius praesides: qui licet rem prospere quandoquem gesserint: tamen ne parum quidem tporis perdurarunt. Sicuti documento extitit Epaminundas. Vbi. nisse mortem op petiit: e uestigio principatu amisere Thebani eo tantum degustato. Cuius rei causa fuit: quia consuetu dinis &familiaritatis cum hominibus habendae rationem neglexerunt. Solius duntaxat uirtutis bellicae curam suspicere. Adiiciendum etiam quam ob causam cum Graecis ea potissimum ratio utilis est. Quandoquidem cum barbaris uiolentia ipsa est affabilitate potentior. Enim uero Romani prioribus saeculis aduersus nationes agrestiores belligerantes huiusmodi suauitatis disciplina nequanquam indigebant. Ex quo autem aduersus mansuetiores populos tractare bella coeperunt: huic sese applicantes ritui moribusque degen di cuncta suo subdidere regno. Cum uero Boetiam prius Barbarae gentes incolerant: Aones Temmicesque e Sunio profugae: uagique Leleges &Hyantes: denique phoenices Cadmi comites regionem tenuerunt: qu arcem Cadmeam muro uallauit: &Regnum suis posteris nepotibusque reliquit. Illi porro arci Cadmeae The bas muro coniunxerunt.