Latin
322.9 to 322.11
Strabo, Strabo de situ orbis 322.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Regnumque conseruarunt: plurimorum Boetiorum imperium adepti Quoad Epigoni exercitum induxerunt: fiorum aetate paruo deficientes tpe: rursus Thebas repetierunt. Simili ter a Thracibus &Pelasgis eiecti in Thessalia regnum collocauere: cum Arneorum multi tporis societate unde Boetici uocati sunt omnes, Postea in patriam restituti sunt: cum Aeolica iam parata classis esset ad Auli dem Boetiam quam in Asiam Orestis filii mittebant: &Boetiae agrum Orchomenium adiunxissent. Nam prius nulla erant commumione coniuncti nec Homerus eos Boetiis annumerauit. Sed Minyas seorsum nuncupat: hi cum illis eiecerunt quidem Pelasgos intra Athenas. A quibus ciuitatis portio Pelasgica uocatur sub Hymetto sua collocantes habitacula. Thraces uero ad Parnasum. Hyantes uero Pho censem urbem Hyan incoluere: memoriae prodidit Ephorus. Traces factis erga Boetios induciis: noctu incursationes egisse. Cumque fecurius &negligentius expeditonem agitarent: perinde ac pace iam facta: eos uero Boetii propulsassent: quererenturque quod inducias uiolassent: illi non uiolasse re sponderunt, Dies enim pepigisse: noctu autem incursasse. Vnde uulgatum est prouerbium Thracium commentum. Verum durante adhuc bello abiisse Pelasgos: captandi oraculi gratia. Abiisse etam Boetios. Igitur redditum quidem Pelasgis oraculum: dicere inquit non posse: Caeterum Boetiis Eos ab ipsa occisa uate: &impietate foelices fore: &rem prospere gesturos. Edituos autem existimasse uatem Pelasgis generis propinquitate gratificatam. Nam &Phanum initio Pelasgorum extitisse, Hunc in modum interpretatam corripientes mulierem in ignem iniecisse. Animo uertentes siue illa maliciose fecisset siue non: utranque in partem recte se habere. Siquidem falax aedidisset oraculum eam sup Crana Euboea Attici populi