Latin
329.5 to 329.8
Strabo, Strabo de situ orbis 329.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Alcaeus sane illum Coralium uocat: dicens ad Coralii fluminis ripas Ibi etiam pam boetia sacra: concurrente Boetia tota celebratur. Palladisque simul &plutonis aedes constructa fuit: ob mi sticam quandam (ut aiunt) causam. Ipsi quidem in Coronea coronei uocantur. Qui autem sunt in mess nia Coronenses. Haliartus autem nunc deleta est: in bello aduersus persen: solo aequata. Ager concedenti bus Romanis in Atheniensium iura peruenit. Angusto uero iacebat in loco inter super eminentem uicinum mon tem: Lacumque Copaidem: iuxta permessum &holmium &helos idest paludem: quam tibicinarios produ cere calamos diximus. Plateae sane quas numero poeta protulit singulari: sub Citherone sunt inter illum ac Thebas in uia quae athenas ducit &Megara in atticae ac Megarum terminis. Nam Eleutrae pro pe stant quaes aliqui. Alii uero agri Boetii esse asserunt. Rettulimus autem ut praeter plateas Asopus amnis currat. Eo in loco Graecorum copiae: Mardonium ducem cum, ccc. Persarum milibus occidione delerunt. Tunc Eleutherio: idest Liberatori loui templum construxerunt: &certamen Gymnicum coronatum designaue re: Eleutheria idest Liberatoria ludos ipsos uocitantes. Eorumque qui in proelio obierunt sepuschrum publice constructum cernitur. Etiam in Sicyonis agro populus est quam plateas appellant: cuius quidem ori undus fuit poeta Mnasalces. Mnasalceo plateadali sepulchrum Glylantem autem uicum in Hyparto mon te dicit: qui prope Teumessum arcemque Cadmaeam in agro Tebaico iacet. Quem Geolophem: idest ter raestrem tumulum uocant. Cadit in campum domum (sic enim nominant) qui porrigitur ab ex hypar to monte quod autem dicitur sic. Quique subthebas habebant. Ouidam sane sic accipiunt oppidulum quoddam subthebas nomine: alii uero pornias. Derelictas enim fuisse Thebas propter Epigonorum expeditionem: cum ille troiani belli nequaquam participes extitissent. Alii autem participes quidem illas fuisse asserunt Caeterum sub cadmaea tunc habitationes extitisse: planis in locis atque campestribus: post Epigonorum incursionem: cum Cadmaeam aedificare ac restituere nequirent.