Latin
329.9 to 329.11
Strabo, Strabo de situ orbis 329.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Postquae uero thebas cadmaeam uocabant: Poetam pro iis qui tunc sub cadmaea habitarent dixisse subthebas: pro eo quod est sub cadmaea habitan tes. Onchestus uero ibi est: ubi consilium amphictyonum in haliartia ora in unum cogebatur: ad lacum Ca paidem solumque tenericum. Situs in aedita uertice nudus Neptunni phanum habet: &ipsum quidem purum. At poetae ad loncorum ornamenta omnia templa lucos amoenos uocant: tametsi nuda fuerint. Tale illud est pi dari de phoebo dictum. Motus terram adibat &pelagus: &ad magnas montium speluncas adstabat. Siusque repostos circunuolans adibat: Lucorum fundamenta percutiens. Male alceus sicut Euarii fluminis nome permutauit: sic &Onchesti mentitus est nomen: ad extremas heliconis oras ponens Onchestum: qui qu dem longe non parum ab ipso monte consistit. Tenericus autem campus a tenero nomen accepit: quem apollinis filium ex melia oraculi sui nate fabulae commemorant ad proon mentem: quem idem poeta triuerticem esse refert. Olim tricipitem proi cauernam tenuit: &templi custodem uatemque Tenerum nomina uit: uatis simile tenentem uocabulum. Ptous autem mons campo tenerico lacuique compaidi ad acrephium incumbit. Erat autem Thebanorum mons simul &oraculum. Acrephium uero ipsum insublimi positum iacet. Quod arnena poeta uocari dicunt. Quo nomine &arne Thessalica est. Memorant alii &arner &mediam ab Laucu absorptas. Cenodotus scribent: Quique habitant largis foecundam uitibus ascran Haud sane uersus Hesiodi legisse uidetur: quos sua de patria cecinit. Nec Eudoxum longe deteriora de Ascra uulgantem. Quonam modo talem a poeta dici: foecundam uitibus Astram crederes? Nec illi recte qui pro Arna Tarnam scribunt. Haud enim una Tarna in Boetia commonstratur: apud Lydos sane sita est.