Latin
332.9 to 332.11
Strabo, Strabo de situ orbis 332.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Per munificentias igitur maxime persuasos ef ficiunt. Non,n. orationem suadere regale: sed oratorium est munus. Regiam uero suasionem tunc appellamus cum donationibus adducant ferantque quo cupiant. Itaque muneribus exhibendis persuadent. Armorum autem copiis uiolant: &urgent. Ista uero ambo pecunia uenerunnt: comparanturque. Nam ille magnum habet exer citum: cui &alendi facultas suppetit. Et plurimas effundere largitiones is ualet: cui amplissima posses sio euenit. Fama tulit tractum ipsum qui tunc est subter Copaidem Lacum siccam pirus terram fuisse. Et omni agricolationis genere ab Orchomeniis cultum extitisse: qui penes illum habitant. Hoc igitur magnarum diuitiarum argumenta ponunt. Asplidonem uero quidam prima dempta syllaba Spedonem uocant. Posterius Eudeelum sub mutato nomine: &urbem &agrum dixere: idest bono proeditam crepusculo: proprietatem fortasse matutini crepusculi Clima ipsum proferendo: ipsis incolis conuenien tis praesertim in hyeme apricando: Deelon namque crepusculum designat. Quod cum duplex sit &diei extremitates frigidae: longe uespertinum matutino frigidus est: cum illud nocti propinquius intentius agat in frigus. Hoc uero ab nocte discedens: remissionem illius efficiat. Frigoris nanque curatio &medi cina sit a sole. In tempore igitur gelidissimo tale fit apricissimum &Hyberno in rigore commodissimum redditur. Staduam autem. xx. distat ab Orchomeno. In medio autem fluuius melas labitur. Super oram uero Orchomennia panopeus ciuitas Phocensis imminet &Hyampolis. Quibus contermina est ciuitas opus: Locrorum Epicmeniorum Metropolis. Scriptis sane est proditum Orchomenum superioribus annis campe stri in regione habitatum. Stagnantibus inde aquis ad Acontium montem denuo aedificatum. Latius enim patet ad stacut. Ix. usque ad parapotamios phocidis. Historici quidem tradidere ponti inquilinos Achaeos nominatos: Orchommeniorum esse colonos cum lalmeno duce post Troiae captiuitatem: eam in regionem actos erroribus. Est etiam ac Carystum Orchomenus alter.