Latin
333.1 to 333.4
Strabo, Strabo de situ orbis 333.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Bene enim talem nobis subiecere materi am qui de nauibus scripta reliquere: quos sequimur quum proprie materiae nostrae conducentia protulere. Post Boetiam autem &Orchomenum: Phocis abest Boetiae apposita: in Aquilonem similiter a mari ac mare: tembore utique pristio. Daphnuntem enim aliquando terrae Locrensis fuisse constat: Locrensem in duo tractum scindentem. Is sinus ipsius Opontii: &Littoris Epicmeniorum medius constitutus est. Nunc ipsa Locrorumora est. Caeterum urbs tenuis sane solo aequata: dirutaque iacet. Itaque phocis non amplius usque ad Euboicum pelagus pertinere uiderur. Crisseo autem contigua est sinui, Crissa enim ipsa phi cidis est ad ipsum sita pelagus: &Cirrha &Anticyra. Et aliae super eas in mediterranea frequentes orae ad parnasum spectantes. Delphi quidem: &Cirphis &Daulis: &parnasus ipse qui &phocidis est: &oc ciduum latus terminans. Quo aute modo Boetiae phocis acumbit: eo &locris utrique. Phocidi duplex namque est a parnaso partita bifariam. Altera quidem ab occidua parte parnaso accumbens: &eius depa scens portionem. Ad crisseum uero sinum pertinens altera: in Orientem ad Euboicum finita pelagus. Vocantur autem hi quidem occidui locri &Ozole. Habent etiam in signatorio ciuitatis annulo stellam insculptam hesperum. Reliqui item &ipsi bipartito quodammodo diuisi. Hi quidem opontii ab prima ria illorum ciuitate metropoli phocensibus: &Boetiis finitimi. Hi autem Epicnemidii a monte Cnemi de: Oeteos atque malienses attingentes. Inter hos autem ambos: occiduos inquam &alteros: medius sese parna sus attulit: in Aquilonem prolixus: &ab locis Delphicis usque ad oeteos montes: Etoliosque in unum coe untes: Doriensesque inter medios. Rursus sicuti Locris ipsa existentes phocensibus apponitur: sic cum Etolia &quibusdam intermediis: Dorica tetrapoli utrique Locridi &parnaso &Doriensibus. Su per istos Etolorum pars ad Arcton uergentes: &Acarnanes est natione Epirotica &Macedonica inuicem mutuo distantes: sicuti fascias quasdam (quod antea diximus) ab occidente perductas ad Septer triones intelligere praedictas plagas. Vniuersus autem parnasus consecratus existit: &antra &alia loca: honore &sanctitate digna continens. E quibus celeberrimum &formosissimum extat Corycium Nympha rum antrum: eodem quo &Cilicium nomine nuncupatum.