Latin
333.5 to 333.8
Strabo, Strabo de situ orbis 333.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
E Parnasi uero lateribus: unum pascuntur Locri: &Ozole &Doriensium pars: &Etoli iuxta Coruum. Sic enim montem Etolium appellant. Alte ro fruuntur Phocenses: &Dorienses maiori ex parte: qui Tetrapolin habent Parnaso appositam. Ma gis autem orientis partibus adhaerentem. Ipsa igitur in longum latera: &fasciae locorum praedictorum in longi tudinem tendunt: una in Boeream spectans. altera in occasum. Aliae occiduae haud pares sunt orientali bus. Nec ripa utraque &sinus Crisser usque ad Aquilonarem: &altera contra Euboeam usque parallele inter se sunt: in qua gentes. Caeterum sic accipiendae sunt talium locorum figurae: sicut in triangulo. latera parallela habebunt. Istae quidem Linearum pluriualpia enim parallela inter se erunt: &igitur integer Typus ac fama est: reliqui deinceps de situ tractus. Singula dehinc ordinatim exponna mus: suscipientes a Phocide principium. In hac autem duae clarissimae ciuitates eminent. Delphi &Elatea Delphi quidem propter templum Apollinis Pythii: &oraculum uetustate insigne. Siquidem Agamemnonem ab illo responsum petiisse: memoriae poeta prodidit. Namque Citharedus Vlyxis ®is Pelidae ri xam decantans introducitur. lurgia Pelides: Ithacusque tulere feroces Rexque Agamemno uirum captabat gaudia mente. Hoc libi consilium cecinit nam Phoebus Apollo: Pythius ex audito Ob haec quidem Delphi celebres. Elateam uero cunctarum eo in tractu ciuitatum amplissimam: &oportunissimo esse in loco sitam: patet cum in angustiis emineat. Et qui ea potitus sit in agrum phocesem atque Boetium incursiones commode faciat. Rupens enim instant Oeteae primum. Deinde Locrenses &pho censes incursantibus sane. E Thessalia exercitibus nusquam faciles aditus. Sed ingressus angustos quidem habet intra terminos locatos: quos finibus adiacentes urbs tueantur. Quibus in hostium potestatem redactis: &transitus occupari contigit: quandoquidem Delphici templi splendor honore praecellit. Sic &locis si tus natura ipsa principatum prae se fert. Haec enim sunt phocidis partes: in occasum maxime uergentes: &ab his sumendum est initium. Dictum est ut parnasus usque ad occiduos phocidis montes locatus sit. Eius latus in occasum prospectans locri &Ozole possident. Australe uero Delphi: Locus sane petrosus: spectaculi formam habens. In eius cacumine templum surgit &oppidum: in circuitu stadia, viiat. xicomplectens Supra illud Lycorica sita est. Quo in loco antiquitus Delphi supra templum consistebant.