Latin
342.1 to 342.3
Strabo, Strabo de situ orbis 342.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Dic Lacedaemoniis hac hospes parte iacere. Dum illorum ragidis legibus obsequimur. Adest &ibi portus ingens &Cereris templum. In quo in omni ibidem conuentu Amphyctiones sacri ficium conficiebant. A portu autem in Heracleam Trachinam terraestri itinere: quadraginta stadia intersunt Cursu autem marino ad Cenaeum septuaginta Extra thermopylas statim Sperchi effunditur. Ab Euripo uero ad thermopylas stadia sunt quingenta &triginta, Locrensis hic quidem ora finitur. Extra uero tractus Thessalorum uergit ad orientem: Sinumque Maleae. Ad occasum autem Etoli: &acarnanes. Athama nes autem &ipsi defecerunt. Maximum uero &uetustissimum est thessalicum nomen &conuentus. E quibus partim homerus inquit: partim alii plures Homerus quidam semper Etolos uno dicit nomine. Ciuita tes non autem gentes sub illis constituens: praeterquam Curetes: quos in parte Etolorum ponere oportet Inchoe mus igitur ab Thessalis plura nimis antiqua. &permixta fabulis: &inter se dissonantia prorsus omittem tes: sicut &in aliis quoque fecimus. Quae nobis uisa fuerint opportuna dicentes. Eius a mari &thermo pylis est littus usque ad penei eruptionem: &extrema pelii. Quod quidem littus spectat ad Orientem: &ad ultima Euboeae in Boream spectantia: partes quidem in Euboea ac thermopylis tenent malienses &phthiothae achiui ad pelium uero magnetens populi. Hoc quidem igitur Thessaliae latus orientale lirtusque appelletur. Alio autem ex latere a pelio ac panaeo in mediterraneam adsistunt adhaerentes Macedones usque ad paeoniam: gentesque Epiroticas. At ab thermopylis parallela. i. inuicem aequaliterque distantia macedonibus montana Oetaea &Etolica &Doriensibus atque parnaso contigua. Vocetur autem propinquum macedoni bus latus Septentrionale. Alterum uero australe. Reliquum sane eo occiduum: quod Etoli &acarnanes includunt &hilochi &ex Epirotis: Acarnanes &molossi: &terra Ethicorum. Sicmaliquando uocabantur: &simpliciter ipsi pindi accolae: praeter peleos &Osseos. Haec quidem satis extolluntur. Haud tamen multum circumplectit agrum. Sed in campestria eius finis est.