Latin
342.4 to 342.6
Strabo, Strabo de situ orbis 342.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est media Thessaliae foelicissima re gio: ea excepta quam flumen alluit &inundat. Quoniam penaeus per mediam habens compluribus assumptis annibus saepius effunditur. Antiquis autem saeculis (ut fama est) totus campus stagnabat. Quem aliis ex parti bus montes Coercebant. Cum etiam littus altiora campis haberet loca. Terrae autem motibus factis abrupta sunt quae tunc uocantur Tempe: &ab Olympo abscissa Ossa: &hac penaeus affluit in mare: &oram illam siccatam reddidit. Relinquitur tamen lacus Nesouius &quidem ingens: &minor illo Bocheis littori propinquior, Cum uero talis sit in quattuor partes diuiditur. Vocabatur autem pars una phthiotia. Altera Estiaeotia. Tertia thalassiotia: idest Marina. Ouarta pelasgia. Caeterum phthiotia tractum continet Australem: ad Oetam a sinu Maliaco &pyleo usque ad Dolopiam oramque pindi protensum. In latitudinem uero porrectum usque ad pharsalium planao; Thessalica. Estiaeotiam autem partes continet occiduas &quae intra pindum Macedoniamque superiorem sunt. Reliquae uero tenent: &qui sub Estiaeotia planiciem pascuntur Thessali nuncupati inferioribus contigui Macedonibus: &qui maritimas explent oras. Deinceps usque magnesiam. Qua quidem in plaga erit illustrum nominum dinumeratio: &aliter per ipsa Homeri poe tae scripta Cumque paucae sint urbes quae patriam seruent dignitatem, Larissa sane maxime continet. At enim poeta uniuersam quam nunc thesialiam appellamus duodecim in partes potentatusque paritur pleraque Oetaae Regionis: &Locrensis assumens. Nec non macedonibus subiecta aliquid etiam commune: &toti orae conueniens subscribit: &totum &singula transmutando: ad ipsas dominantium potestates. primos igitur Achilli subiectos dinumerat australe Latus tenentes &Oetae Locrisque Epicnemediis adiacentes.