Latin
346.5 to 346.8
Strabo, Strabo de situ orbis 346.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sub illo quidem omnes erant ad orientem solem spectan tes: Othrys montis Demetreum uidelicet: Demetros idest Cereris templum: quod &pyrasum nuncupa uit. Erat autem pyrasus optimo munita portu ciuitas: duobus in stadiis Cereris lucum &sacra habens statuam: longe a Thebis staqum uiginti. Supra pyrasum autem iacent Thebae. Supra thebas uero in mediterranea Crocius campus: ad extrema montis Otrys: per quemamnis Amphrysus labitur. Super hunc extat Iton: ubi Itoniae: templum est a quo dictum est: &alterum in Boetia &Cuarius fluuius: de quo rettulimus cum de Arna scriberemus in Boetiae rebus. Haec quidem de phthiotica plaga. Vna ex quattuor thessaliae rotius particulis: cuius sunt &subditae Eurypylo terrae: &phyllo: ubi Apollinis phyllei phanum est &Ichnae: quo: in loco Ichnea Themis colitur &Cyrrus cum ea censetur &athamania. Ad atronem uero munitum castellum est in transitu in Euboeam: quod antronis asinum uocant. Postea prteleum &Halus: de hinc: Cereris templum &pyrasi rudera deiecti: superque ipsum thebae post pyrrha promontorium ac prope illud duae Insulae paruae: quarum una pyrrha altera Denucalion nominatur. Hic phihioticae partis finis est, Deinceps subditos Eumelo populos numerat: contiguamque oram maritimam, Inest iam supra Magnesiam terramque pelasgicam. Pherae quidem sunt pelasgicorum camporum temrminus ad Magnesiam: qui usque pelium sta dia centum ac sexaginta porriguntur. Emporium autem pherae habent pagasas: ab eis nonaginta distans sta diis. Ad lolco autem uiginti. Iolcus iam dudum diruta iacet. Quo ex loco pelias lasonem ac nauem Argo foras emisit. Pagasas autem ideo dictas esse aiunt: quia eo in loco nauem Argo compegerit, Alii uero similius existimant: Loco ipsi nomen impositum perper uicinos fontes. i. Papas: qui frequentes aquarum ubertatem effundunt, luxta quoque sunt aphetae ciuitasi. emissa: quia hainc emissi fuerint argonautae: Supra Demetriadem uero urbem lolcus stadia septem ad mare iacet: quam Demetreus poliorceta. i urbium obsessor sui nominis monumento construxit inter Neliam &pagasas ad mare: ad eamque exinguas quasdam urbes con migrare iussit Neliam scilicet pagasasque &Hormenium. Rhizauntem item Sepiadem: Olizonem: Boebenm.