Latin
346.9 to 346.11
Strabo, Strabo de situ orbis 346.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
lolcum. Qui hoc quidem tempore Demetriadi addidi sunt pagi: &hoc sane per multos annos: &nauale &Regia Macedonum regibus fuit. Tenebat &tempe &utrunque iam dictum montem: pelium scilicet atque Ossam. Hac uero tempestate ad exiguum contracta est: cum cunctas Magnesiae ciuitates antecellan Caeterum Boebeidem lacum pherarum uicinum esse constat: ad extremam peleii &magnesiae consi nem. Boebe autem locus ipsi lacui adiacet. Verum sicut lolcum ad incrementa dignitatis prouectam intestinae seditiones: &lius tyrannorum uiolentae deleuerunt. Ita &pheras in sublimi quandoque fastigio collocatas tyranni funditus extinxerunt. Apud Demetriadem uero Naurus annis labitum, Continuumiautem littus lolcus appellatur. Hic etiam pylaicos conuentus celebrabant. At. n. attemidorus procul a Demetriade sinum pagaseum ponit ad subdita philoctetae loca. In sinu uero Cievne thum Insulam esse dicit: &eiusdem nominis urbem admodum pusillam, Deinceps possessae a philocteta ciuitates nuncupantur. Methonem profecto alteram a thracia philippus solo aequauit. Alterius sane in peloponneso sitae. supra memoriam fecimus. Contra Magnesios quidem frequentes incumbunt Insulae. Nobiliores sunt Sciathus &peparethus &Icus: &Alonesus &Scyrus cum eisdem nominis urbibus. Clarissima uero Scyrus est perper Lycomedis cum achille affinitatem &Achillis filium Neoptolemum ubi procreatum &enutritum posterioribus annis, phil ippus amplificato Regno: cum mari imperi tantes cerneret athenienses: &illarum principatum adeptos: &harum &aliarum propinquas sibi praecipua fama nobiliores reddidit. Nam cum pro impio decertaret: ante omnia uicinas inuasit: &quemadmodum maiorem magnesii agri tractum &Thraciae. Reliquasque circumcirca terras macedoniae iuri adiudicauit. Sic &appositas magnesiae Insulas ademit: &ignotas prius nobilitauit: &bello potiundas effecit. Itaque de scyro potissimum uetustatis sermo constat: &talia per ora hominum rumificantur: ueluti caprarum maxime scyriarum uirtutes.