Latin
347.1 to 347.4
Strabo, Strabo de situ orbis 347.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Lapidumque scyriorum opportunas indagines maxime ua riae ueluti metalla: &item Caristii marmoris &Deucolli &synadici &hieropolitici spectare licet in urbe Romana: integras scilicet columnas lapideas ingentisque magnitudinis tabulas tantae uarietatis saxorum: quibus ipsa ciuitas adornatur abunde: &priuatim &publice. Ex quo candidi lapidis praecia iam uilia facta sunt. Poeta igitur hucusque progressus superiorem repetit Thessaliam: a Dolopum &pindi ora inchoans: qui Triccem &scaligeram pascuntur Ithomen. Haec quidem Istieorum telluris existunt: qui superiori tpe (ut aiunt) Dorici uocabantur. Caeterum cum illam perrhebi occupassent: qui &Istieam Euboicam subuerterant: &eius in colas in continentem abstraxerant: cum tanta sane esset inhabitantium Istieorum multitudo: ab illis hoc regio ni nomen imposuere. Appellant etiam Dolpoiam inferiorem Thessaliam oppositam recte macedoniae sicut &in feriorem inferiori. Est quidem Triccae: ubi Aesculapii templum extat uetustissimum: &claritate celeberrimum: &Dolopibus &pindo adiacentibus locis confine. Ithone autem eo quo Messenia urbs nomine dicitur: quam non sit proferri oportere contendunt: sed primam auferri syllabam sicmprius appellatam quae nunc in Thamas ue cabulum transmutauit locum munitum &ualidum: uereque Scaligerum inter quattuor castella situm tanquam qua ternis a lateribus iacentia Triccam &Metropolin &pellineum &Gomphos. Verum Ithome metropolis regioni addicta est. Ipsa uero Metropolis prioribus annis tribus habitata erat oppidulis &quidem ob scuris postea plures assumptae urbes sunt e quibus una fuit Ithome. Enimuero Callimachus in lamb co carmine Veneres nuncupauit. Deam non una est: sed castniensem reliquas superare cunctas. Vel eo sa pienti genere: quod sola sues immolandos acceptos admittit. Atque siquis alius: ipse peritissimus extitit: &pero omnem eius uitam (ut ipse inquit) haec fabulis tradere uolens. Posteri uero redarguerunt non unam Venerem modo: sed plures hunc immolandi ritum approbantes admisisse, E quibus unam esse in hac ipsa Metropoli. Non unam quoque ex urbibus additis: ad eam habitandis esse Omirium hunc morem tradidisse. Est &pharicadonis urbs in Istieorum plaga per quos penaeus fluit: atque curalius. Curalius quidem templum palladis Ithome praeterlabens penaeu intrat.