Latin
351.5 to 351.8
Strabo, Strabo de situ orbis 351.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hieronymus quidem campestrem Thessaliae ac Magnesiae circuitum stadium trium milliu es se demonstrat a pelasgis habitari solitum Expulsosque inde illos in Etoliam a Lapithis. Campum autem pelasgicum modo nuncupatum existere in Larissa &Gyrtone &pheris. Ibique esse Mospium &boebe &Ossam &homolen &pelium &oram Magnesiam. Vocatum autem Mopsium non a filio Tiresiae Mopso uate: Sed a Mopso Lapitha Argonautarum: nauigationis comite. Alius item Mopsus fuit: a quo Articam appellauere Mopsopiam. Haec quidem singulatim de Thessalia. Ipsa quidem omnis priori saeculo pyrrhea ab Deucalionis uxore pyrrha nominabat: &hemonia ab hemonae: a cuius filio Thessalo Thessalia uo cata est. Quidam sane bifariam diuiserunt. Ipsam quidem partem in austrum spectantem Deucalioni in sortem obuenisse dictitantes. Ipsumque a matris nomine eam pandoram uocitasse. Reliquam uero hemoni: a quo hemonia est dicta. Transmutato deinde nomine. Hanc quidem Helladem siue Graeciam ab Deucalionis silio hellene. Reliquam uero thessaliam ab hemonis filio dici coeptam. Alii uero uenientes ab Ephyra Thesprotidis Antyphum &philippum pronepotes thessali hercule geniti ab Thessalo eorum pro genitore. Regionem aiunt Thessaliam nominasse. Eam quoque aliquando Nesonidem dixere quidem sicut &Lacum a filio thessali Nesone. Decimus Liber Etoliam continet &circumiacentes Insulas, Cretam etiam omnem. In qua maxime immoratur lus ci uile illius edisserens: &Curetum &Ideorum insuper magistrorum in eodem genesin &honorificentiam &orgys prosequens. Priuatam etiam prosapiam suam Strabo ex Creta repetit: praeterea positas circum cretam insulas multas numero in libro existentes: Inter quas &Sporades sunt: &de Cycladibus nonnullae. Ostquae Euboea ad hoc totum littus opponitur: quod a Sunio tenus thessalia protenditur: exce ptis extremis utrinque affine uidetur, Vt ipsum insulae tractum ad ea quae dicta sunt con tinenter adiungamus: Postmodum ad Etolicam plagam: Acarnanicamque transire: quae de Europae partibus restant. Igitur insula a Ceneo ad Gerestum mille ferme ac ducentis stad oblonga porrigitur: eius latitudo haud sane aequalis est. Ad summum uero centum &quin quaginta extenditur stadia. Itaque Ceneum quidem secundum thermopylas: eaque quae extra thermopylas sunt paulum abest. At Gerestus atque petalia coram sunio.