Latin
351.9 to 351.11
Strabo, Strabo de situ orbis 351.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Atticae igitur atque Boetiae: agroque Locrensi medio Euripo: contra respondet &Meliensibus. Caeterum propter angustam eius formam longi tudinemque praedictam maiores nostri quondam Macrin illam nominauere. Cumque curua sit: a Chalcide ma xime incontinentem applicatur terram: &aulidem agri Boetii locum Euripumque efficit. De quo longiorem produximus orationem, Deque locis fere inter se inuicem per freta diuisis &ad continentem: &ad insulam contra iacentibus ex utroque Euripi latere: &intus &extra: quod si quid omissum fuerit: in praesentia aper tius supplebimus. Ante omnia caua Euboeae orae pars dicitur: quae inter aulidem: Gerestumque continetur Plaga namque maritima in sinus formam flectitur: Chalcidi uero propinqua curuatur. Iterum in impsam spectans continente. Caeterum non tantum Macris sed etiam abantis uocabatur insula. Poeta igitur cum in insulae men tionem uenit: nunquam Eubocenses: semper autem abantes dictitat. Euboeamque colunt spirantesque robur: Abantes &illud pariter comittantur abantes. Vt autem scriptis affirmat aristoteles: profecti de aba phocidis ciuitate Thraces insulam incoluere. Vnde illius inquilinos abantes appellaros. Sunt qui ab heroe dicant nominari: sicut heroice indolis matronam Euboeam ei cognomen tradidisse. Fortasse item