Latin
354.5 to 354.8
Strabo, Strabo de situ orbis 354.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Penes uero est Budorus amnis: cuius appellationis montem habet salomini in atticam prospectantem. In ripa item sub monte carystus consistit: cui uicina sunt styra &Marmarium. In quo carystiarum columnarum latomia idest lapidum excisio est: ibi apollinis Marmarini templum est. Eo ex loco nauigatio ad aras araphenias habe tur. Ad carystum lapis nascitur: quem pectunt nent texunt. Inde mantilia conficiuntur egregie contexta. Ea ubi sordescunt in flammam proiecta non secus emundantur: quam si maculas elueris: loca ista deductis a te trapoli circa Marathonem &styra colonis habitata fuisse memorant. Euersa uero funditus Styra esse ab atheniensium duce phedro: constat in Maliaco bello: locum quidem Eretri occupant. Laconi ca etiam carystus in arcadia uergens locus aegyis extat: a quo uinum carystium abalemane poeta cele bratur. Nulla in nauium catalogo Gerasti mentio fit. Poeta tamen eius meminit illuc hospitio noctu ue nere Gerastum indicat autem quomodo ex Asia in atticam transmittentibus: Sunio proximus oportunus iacet locus: Templumque habet Neptunni illa in regione celebratissimum: egregiaque domicilia. Secundum Gerastum uero Eretriam ciuitas est totius Euboeae amplissima post Chalcidem: dehinc insulae metropo lis: Chalcis quodammodo super ipso Euripo sita: utriusque moenia troianis temporibus antiquiora posuisse dicuntur athenienses. Post res uero troianas aeclus &Cothus ex athenis profecti habitauerunt il le quidem Eretriam cothus uero chalcidem. Eolenses quoque ex penthili exercitu: in insula magna ex parte manserunt. Priscis etiam annis arabes cadmi comites eo traiitientes habitarunt. Istae igitur ciuitates eximiis amplificatae fortunis: Insignes in Macedoniam emisere colonias. Nam Eretria urbes cir cum pallenem &montem athon aedificauit. Chalcis autem attributas Olyntho condidit: quas philip pus diruit. Italia quoque atque sicilia pleraque a chalcidensibus posita loca tenet. Haec autem coloniae tunc misse fuerunt aritostele teste. Cum hypobatae in gubernanda ciuitate plurimum poterant. Illius namque praesules erant uiri principes ex magnis censibus optimates habiti. Ea uero tempestate qua Alexander traiecit in asiam: dilatato urbis ambitu intra urbes assumpsere canethum &turipum: super pontum turres portas murumque construentes.