Latin
354.9 to 354.11
Strabo, Strabo de situ orbis 354.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Chalcidis autem urbi campus quem lilandum appellant adiacet: in quo calidarum scanturigines aquarum erumpunt ad curandos morbos aptissimarum. Quibus Corn. Syllaba Romanorum imperator est usus. Aderat quoque admirabile aeris ac ferri commune metal lum: quae nusquam peruenire memoriae proditur. Hoc tempore utrunque prorsus euanuit. Tota uero Euboeae i sula terraemotibus facile percutitur: praesertim in ora Euripo uicina subterraneas uentorum agitationes admittens: qualiter &Boetia &loca caetera de quibus antea memoriam longiore fecimus oratione. Ob talem casum etiam eo nomine quo insula oppidum absorptum fuisse uulgatur. Cuius aeschylus in pontio glauco meminit euboicam curuaturam ad cenei louis ripam: circa ipsam miserandi lichiae tumbam, Chalcis autem eiusdem appellationis in etolia quoque dicitur chalcida littoram simul &calydona petrosam &alia eleo nunc in agro praetereunt crunos: &chalcida pone petrosam: qui a Nestore cum telemacho propriam repetebant patriam. Eretrienses sane ab Eretria quae e Macysco tiphylliaca descendit deductos esse quidam scriptores affirmant. Aliqui uero ab athenienses orae eretria: quae nunc forum est. Apud pharsalum etiam alia est eretria. In agro quidam eretrico urbs erat Tampiae apollini consecrata. Cui aedem ipsam facram (ut aiunt) Rex admetus struxit penes quem phoebum mercede famulatum esse uulgatur non proculab euripo: Eretriam antea Melaidem uocitatam fuisse constat: &Arotriam. Huius sane uicus est amarynthus intra stadia septem a moenibus. Vetustam igitur urbem solo deiecere persae instar sagenae incolas includentes: ut Heroditi uerbis utar. Tanta Barbarorum mul titudo muro sese circunfuderat. Adhucque fundamenta monstrantur: &antiquam uocant eretriam.