Latin
358.1 to 358.4
Strabo, Strabo de situ orbis 358.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Etolorum uero ciuitates sunt Calydon &Pleuron: hoc tempore ad humilem deductae fortunam. Hae ue ro profecto quondam urbes Graeciae tutamen erant. lam sane bifariam diuisam fuisse contingebat Etoliam. Na &antiquam &Epicteton idest post quaesitam dici: antiquam enim ab Acheloo usque ad Calydonis littus lon ge intra mediterraneam pertinentem planam &fructuosam ubi Stratus est ac Trachinium optimam tellurem ha bens: Epicteton seu post quaesitam Locris Affinem usque Naupactum &Eupralium. Asperam sane sterilemque te nus Oetae Athamanibus &deinceps montibus atque gentibus: iam in Arcton uergentibus. Ingentem uero coracem idest coruum Oetae proximum: habet Etolia &caeteris in medio iacentibus μαλαοη Aracinthum: ad quem nouam Pleuronem autorem habitandam constituere omissa uetere penes Calidonem posita cum illa in composita sit atque frugifera. Qua tempestate Demetrius cognomine Etolicus agrum diripuit. Supra Moly criam Thaphiassus &chalcis montis admodum excelsi surgunt. In quibus posita sunt oppidula Macyma &Chalcis ipsius montis nomine: quam &Hypochalcidem uocant. Curium uero penes antiquam Pleuronem est: a quo pleuronii. Curetes (ut quibusdam uisum est) nominati fuere. Sed tenius fluuius e Bouiensibus inter Ophientes gente Etolica oritur qualiter &Eurytanes &Agraei &Curetes &alii. Ab initio quidem minime per Cureticam oram labitur: quae eadem est &pleuronia. At enim uersus orientem potius praeter Chalcidem &Calydonem currit. Inde ad campestria Pleuronis antiquae deflectens &in oc casum permutans: eruptiones in meridiem uertit. Olim autem Lycerinas uocabatur. Nesum hac in parte de signatum portitorem fuisse: occisum ab Hercule uulgatur: cum inter traiiciendum Deyaniram: uiolare conaretur Poeta etiam Olenum Pylenamque urbes Etolicas meminit. E quibus Olenus eodem quo Achaica nomine di cta: ab Aeolicis est diruta nouae pleuroni finitima. De eius agro autem certamen susceperunt Acarna nes. Translata inde Pylena in superiora loca: nomen quoque illi permutauerunt &prosthium uocauere. Hel lanicus autem earum non nouit historiam. Caeterum perinde ac antiquo adhuc in statu existant mentionem facit illarum. Quae uero posterius &secundum Heraclidarum reditum conditae fuerint: eas in uetustarum numero computat Macynium atque Melicriam permultam in toto fere uolumine leuitatem ostentans. Haec quidem de Acarnanum Etolorumque regione summatim dicta sint. De ora uero maritima &adiacentibus insulis haec sunt etiam assumenda.