Latin
358.5 to 358.8
Strabo, Strabo de situ orbis 358.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ab ostio namque &sinu inchoantibus Ambracio primus Acarnanum locus est: Actium eodemque uocabulo &apollinis actii templum &promontorium nuncupatur: quod sinus ipsius ostium efficit &exteriuns portum habet. A templo autem stadia quadraginta distat anactorium ipso in sinu conditum. Leucas autem ducentis &quaedraginta. Haec uero in acarnania plaga posita Cheronnesus erat. Eam sane littus in continenti poeta uocatoram e regione Ithacae ac Cephalleniae Epirum idest continentem appellans. Haec autem acarnania est. Ideo cum continentis littus dicit: Acarnaniae ripam oportet accipias. Leucadis autem uentosae quae Neritus quoque dicitur: quam cepisse Laertis asserit dicens Neritum in potestatem redigi: bonis instructam moenibus urbem: ripam Epiri idest continentis Cephallenibus impitans quasque in catalogo refert Crocylam &Egilipem asperam eas Corinthii a Gypselo &Gargaso missi occuparunt pariter cum littore etiam ad ambracium usque sinum progressi &ambracia &actorium inductis cultoribus habitatum: &Cheronnesi terra angusta defossa, Leucadem in insulae formam redegerunt: &in eum locum trans portata Nerito: qui quondam fuerat Isthmus. Nunc uero fretum &Euripus est: ponte iugabilis mutato nomine dixere Leucadem sumpto: ut reora Leucate uocabulo. Est enim albicanti colore petra in pelagus proiecta atque Cephalleniam: &Leucadi adiacens ueluti hinc accepto nomine. Habet insuper &apollinis Leucatae phanum. Ibi stultus fit qui ad sedandos amores ualere creditur. Quo in loco Sappho prima dicitur: superbe ab excelsa se deiecisse petra stimulante cupidine: sicuti Menander autor est. Praeruptam nacta in transitu petram cupidinis oestro percita e summo praeceps ruit ex animi tui sententia Rex imperiose. Menander igitur primam saliisse Sappho inquit. Antiquiores uero scriptores non Sappho sed Cephalum prius saltasse tradunt: Ptarolae captum amoribus Degoneti filiae, Leucadiis uero mos erat patruis ut in apollinis sacrificio: sontem quot annis aliquem auertendae deorum irae gratia de montis specula deiicerent Ei quoque applicitis pennis &auibus multimodis quibus leuari posset saltus ipse: perinde ac uolatus efficeret: multosque circumstantes cadentem prius excipere nauiculis: &pro uiribus conseruatum extra patrios fines emittere superstitem.