Latin
358.9 to 358.11
Strabo, Strabo de situ orbis 358.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
At scriptos alcmeonidis e penelopes genitore Icario duos natos esse filios scriptis suis prodidit alvzeum atque Leucadium: eosque cum patre acarnaniae regnum tenuisse: Ab eis igitur ciuitates nomen accepisse testatur Ephorus: Cephallentes ab insula Cephallenia uocatos hoc aiunt tempore. Homerus autem cunctos Vlyxi subditos appellat: e quibus etiam acarnanes existunt: cum inquit ipse Cephallenas secum ducebat Vlyxes. Quique tenent Ithacam siluis &Neriton altis: qui mons eo in loco il lustris habetur. At etiam e Dulichio Ethniadibusque sacris. Cum inter Ethniades Dulichium consistat: &illud Quique Buprasium &helidem habent: cum in helide Buprasium existat: &qui Euboeam habent &chalcidem atque Eretriam: his ipsis in Euboeaconsistentibus: quemadmodum Troes ac Lycii &Dardani: cum &ibi Troes sint, Praeterea post Neritum dicit &crocylam colunt asperamque Egylipen &Zacinthum &Samum &Epirum idest continentem. Epirum autem siue continentem dicere uult terram e regione insularum positam: simulque cum leucade &reliquam comprehendit acarnaniam: de qua hunc in modum mentionem facit. Bissenos pecudumque gre ges Epirus habebat: cum ipsa epirus quondam illuc usque protendebatur &nomine communi sic nuncupabatur Epirus. Samum autem nunc caphalleniam esse cum dicat. Circa Ithacaeque famique fretum sub rupibus asperis. Per ipsum enim epithetum nominis paritatem distinxit: cum nequequa de urbe sed de Insula nomen posuerit, Quoniam cum Insula sit Tetrapolis: idest quaternas continet urbes. Ex iis una est quae Samus siue Same dicitur utroque usitato uocabulo: ipsi etiam Insulae communi. Quando enim dixit: quotcumque opti mates insulis imperitabant. Dulichioque samen appellans insulam quam primo samum uocauit.