Latin
359.5 to 359.8
Strabo, Strabo de situ orbis 359.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
insulam semper aprica: nec optimis praedita portubus appellatur: etiam super omnes ithaca: huius generis igitur expositiones habent elom cutio. Explicant autem non male expositores: non enim humilem ad ima depressam in hoc accipiunt loco: sed humo &terrae continenti sinitimam ac proximam. Neque uero summam celsam altamque intelligant: sed super omnes ex tremam ad aquilonemque conuersam. Hoc etiam dicere uultur ad tenebras. Contra uero ad austrum: cum aliis ad austrum uergentibus &ab epiro continentique seorsum ad auroram &solis ortum. Ithaca sane prope arcton accidit: quod autem sic australe uocat latus in hisce uersibus manifestat, Dextra siue adeant auroram &solis ad ortum. Siue petant illi leuam: obscurasque tenebras. In illis etiam longe magis. Nouimus haud socii tenebrae loca lucis &ortum. Aut ubi sol nitidus terrae suc cedit ad ima. Aut ubi conscendit. Est. n. accipere quaettuor climata: cum auroram australem accipias partem: &hoc quidem quandam habent explanationem. Praestat autem ipsum solum solis processum intelligere: Aqulonari opposi tum regioni. Quandam. n. rerum caelestium mutationem: &quidem permultam sermo ipse significare uult non nudam climatum occultationem. Oportet nain omnibus continuationis tempora: siue interdiu siue noctu contingant conseque Caelestia uero amplius mutantur ex eo quod nosipsi in meridiem plus minusue secedamus quiecontra. Hoc au tem non occasus &orientis occultationes faciunt (&n. cum serenitas adsit hoc contingit) sed meridiei &Septen trionis efficit. Maxime enim polus arcticus est: quo moto &interdum ad uerticem nobis interdum sub ter ra existente: ipsi Septentriones pariter permurantur. Nonnunquam &deficiunt secundum tales discessiones: quo tamen fit ut non ignoscas: quo in loco Septentrionale sit clima: neque principum est. Si autem hoc est neque oppo situm agnosceres. Ithaca sane ad stadia octoginta in circuitu patet. De Ithaca quidem haec dicta sint: De Cephallenia uero quae est Tetrapolis. iiciuitates quaeternas continet: neque huius tpris nomine dixit: neque ulla de ciuitate: nna tantum excepta: siue Same: siue Samo: quod oppidum hodie deletum prorsus est. Ad medium aut Ithacae fretum ipsius uestigia commonstrantur. Ab ea uero incolae Samei nuncupantur.