Latin
359.9 to 359.10
Strabo, Strabo de situ orbis 359.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Alia sunt ad his tempe ribus exilia quaedam oppidula: Pronesus &Cranii. Aetate uero nostra alteram. C. Antonios aedificauit. M. Antonii patruus: cum post consulatum quem Collega Ciceronis oratoris gessit exul in Cephallenia me ram traxit: &uniuersam insulam sicuti peculiare praedium subiectam habuit: quamuam tamen a se habitari &condi coeptam non absoluit. Sed ab exilio reuocatus adhibita rebus amplioribus cura functus est uita: non dubitauere plerique Cephalleniam eandem &Dulichium appellare: &Thaphum alii &Thaphios Cephalle nios eosdem dixere Teleboas: &aduersus illos amphitryonem exercitum ductitasse. Assumpto socio Deio nei filio Cephalo ex athenis profugo amphitryonem dehinc insula potitum: eam Cephalo tradidisse: ab illoque nomen assecutam esse insula. Oppida uero ab illius filiis sumpsissa cognomina. Haec quidem minime suntur Homerica. quoniam Cephallenes Vlyxis &Laerti subditi fuere imperio.