Latin
362.1 to 362.4
Strabo, Strabo de situ orbis 362.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
autem meges habuit. Atquam Palenses Dulichios appullauit Homerus: sicuti Pherecydes scriptis ostendit Is praecipue contradicit Homero: qui Cephalleniam &Dulichium unum idemque pronunciat. Siquidem ex procatoribus duo &quinquaginta e Dulichio proficiscuntur. E Same uero quaettuor &uiginti. Haud enim hoc diceret uniuersa tot. Ex una uero de quaettuor ad unum dimidos: quod siquis concedat intetrogabimus quaenam fuerit Same quando ita inquit: Dulichiumque Samenque &nemorosam Zacinthum. Caeterum ad Acarnaniam Cephallenia sita est: e Leuncata circiter quinquaginta distans stadia uel quadraginta: ut alii dicunt. Ab Chelonata uero octoginta. Haec uero ad stadia trecenta circuitum habet. In longum autem porre cta tendit in Austrum montana: maximus in ea sane mons extat. In quo louis Enesii templum est: penas illud angustissima ac durissima insula Isthmum efficit humilem: quem fluctus saepenumero e mari superum dat in mare. Penes angustum autem hunc locum in sinu sunt Crani &palenses. Inter Ithacam uero &Cepnal leniam insulam iacet Asteria: quam poeta nominat Asteridem: Quae non quaelem poeta loquitur talis permanet autore Sceperscio: portus quidem insunt ad locanda nauigia utroque ex latere profundi. At Apollodorus adhuc eam manere dicit. In quae oppidulum esse inquit Allalcomenas nominatum: super ipso Isthmo iacens: a poeta quidem Samum dictum &Thraciam: quam hoc rpere Samothracem uocamus, lonicam quidem nouit ut par est. Nam Coloniam lonicam nosse ui detur: nec dubie protulit illius appellationem: cum de Samothrace uerba facit nonnunquam per adiectiuum. Threi cieque Sami nemorose in uertice summo: aliquando propinquarum coniunctionem insularum: in Samodo ac Imbrom &quae planissima longis. Est nucibus Lemnon &rursum. Inque Sami atque Imbri sterilis medio. Norat igitur. Verrum illam minie: nominauit. Nec sane eodem quondam appellabatur nomine: sed Melamphilus postea An thennis: Deinde parthenia a flumine parthenio: quam mutato uocabulo imbrasus uocatur. Quandoquidem igitur rerum Troianarum tempore Samus &Cephallenia &Samothracia nominabantur earum nomina ab priscorum ali quo illis inducta fuisse liquet: ex quibus &illud manifessum est quod praeter antiquam historiam qua colonos post lonicam Coloniam Tembrionisque praesentiam: e Samo uenisse singunt &Samon samothraciam nominasse Planum inquam est samios hoc esse commentos gloriae causa, Vero aut similius illi dicunt qui nomen insulae ab altitudine impositum aiunt. Samos namque summitas &altitudo uocatur.