Latin
362.5 to 362.8
Strabo, Strabo de situ orbis 362.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo namque loco tota prospectui pa rebat Ida: &Priami ciuitas &Acheorum naues cernebantur. Sunt qui a saiis priscis Thracie cultoribus: &continenti finitimam habitabant: Samum appellatam esse dicunt. Seu illi sint qui sapei aut Siti uocabantur: quos qui poeta sintias nuncupat aut alii. Saiorum quidem meminit Archilocus: quispiam saiorum clypeo mactarat quem ad Thamanum sine probro non sponte teliquit: de ipsis Vlyxis ditioni subiectis insulis Zacinthus explicada re stat: pauloplusquam Cephallenia &peloponnesus in occasum uergens: eamque magis attingens. Zecinthi uero am bitus ultra centum &sexaginta stadia est: abest autem a Cephallenia ad stadiam sexaginta. Nemmorosa quidem urbs uerum fructifera eiusdem nomins ciuitas est celebris. Ab ea distans ad Hesperidas Aphricae stadiam tria milia trecenta. Inter hanc &Cephalleniam ad orientem solem Echinades insulae iacent: e quibus Dulichium est. Hodie uero Dolicham uocant: &quae uocantur acutae. i. Oxeae quas poeta celeres appellat. Dolicha quidem iacet ad Oeniadas &ad Acheloi ostium. Distat autem ab Araxo Elidis pro montorio stadia centum. Reliquae Ethi nades plures extant cunctae steriles &aspaete quibus quae longissime abest ante Acheloi eruptionem stadiis quindecim distat. Quae uero propius stadia quinque: cum prius pelago circunfluae forent. Limus . nqui fre quens defertur quasdam illarum in continentis terrae faciem redegit. Alias mox rediget qui etiam peracheloin) sic. nfinitimam fluuio plagam uocant) effecit: quam amnis inundat. Ea uero cum antiquis temporibus semper limites confunderet bella inter uicinos ciebat Etolos: &Acarnanes terminos designans. Cumque arbitri nulli essent armis ut iudicio decertabant. Victoriam uero reportabant qui plus uirium uendicarantr Qua ex causa ta lis conficta est fabula quaesi debellante Acheloum hercule: cum uictoriae praemium reportaret Oenei filiae Deianirae nuptias adeptus est. Ea quidem trapoediarum scriptor sophocles hoc pacto loquentem introduxit, Prociis sane mihi anis fuerat Achelous. Qui tribus me formis a patre petiit manifestus incessit tau rus: alias tortus uarias per notas draco aliquado mole ualida bouis prae se ferens frontem: addunt nonnul li Amaltheae cornu caprae id esse: quod hercules ab Acheloi fronte effregit.