Latin
370.1 to 370.4
Strabo, Strabo de situ orbis 370.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
etiam occulta significatione hoc est Mystica: quaedam autem aperta: hoc autem sic ipsa natura insinuat. Nam ipsa remissio mentem ab humanis negociis abducit. Ac intellectum reuera ad diuinitatem conuertit: Et ipse Enthusiasinos hoc est: numinis afflatio: diuinam quandam inspirationem habere uidetur: &ad uatici nandi genus proxime accedere. Ipsa uero occulta sacrorum significatio. i. mystica numen honestat: eius naturam imittans: nostrumque sensum effugientem: musica quoque circa saltationem &harmoniam cantumque uersata oblectatione &artis pulchritudine: ad deitatem nos ipsos tali de causa continuat. Rectem illud dictum est: mortales tunc maxime deos imitari quando beneficii sint. Rectiusquis dixerit: quando fe lices sint quod gaudere dicitur &festos dies agere: &philosophari &musicam attingere. Non niad deteriora siquis lapsus fiat ex musicis: ad uoluptates: artificia conuertentibus &conuiuiis altaribus: scaenis reliquisque talibus. Negocium quidem ipsum accusetur. Caetetum disciplinarum natura exactius inquiratur hinc habeus initium: Quocirca plato &ante illum pythagorici: philosophiam musicam uocauere. uniuersumque mundum concentu &harmonia constare disserunt. Omne musicum genus deorum opus arbitrati: Sic &deae musae &Apollo musarum dux &tota poetica diuinorum cantuum: quos hymnos appellant: celebratrix. Eodem modo &moralem apparatum musicae attribuunt, Perinde ac omne rectum mentis officium penes deos existat. Plurimi igitur graecorum totum cerimoniale negotium quod orgia uocant: Bacchanaleque &Choricum &sacrorum mysteria Libero patri atribuerunt, &apollini &Hecatae &musis &caeteris, lacchum autem uocant &Dionysium &cerealium mysteriorum ducem daemonem: arborumque creationes, Choreae etiam sacrorum solemnia horum deorum communia sunt. Musae uero &apollo illae quidem chorearum praesides. Hic autem &harum &diuinationis magister musarum autem ministri sunt: eruditi omnes proprieque musici. Apollinis uero suntur &isti &uates uniuersi. Cereris quidem sunt antistites rediferi &fa crorumm interpretes. Liberi ant sileni Satyri Bacchae Lenae: &Thiae &mimallones &Naides &Nym phae: &quos Tityros uocant. Haec &ipsa louis sacra in Creta per. sollennem cerimoniae. i. orgiasim ritum celebrantur ministrisque talibus. Baccho autem adsunt Satyti. Hos Curetas nominabant: Adolescentes quosdam armisonam quandam cum saltibus agilitatem edentes: proferentes quandam de louis origine fabulam. In qua saturnum introducunt: mox filions ut in lucem aediti fuerint deuorantem: Rheam uero dolores pariendi dis simulare conatam: natum infantem longe ablegantem: &ei salutem pro uiribus comparantem.