Latin
370.5 to 370.8
Strabo, Strabo de situ orbis 370.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem ad rem adiutores curetas assumere. Illi cum tympanis talique strepitu: armisonatimque chorea tumultuantes: deam curiose circumsistant: ut Saturnus attonitus: &obliumione inuolutus: auulsum non agnoscat infan tem. Eadem autem cura studioque ab ipsis nutriendi commendari: curetes itaque. i. curatores Vel quia nuper ei ministrarent: uel quia louis chorumi, alimoniam. Vtrumque. nidicitur: operanti sint: appellationem hanc sunt assequuti: quasi circa louem Satyri quidam extiterint. Tales igitur Graeci ad Orgiorum operationes sunt, Berecyntes autem natio quaedam inter Phrygas est. Simpliciter uero phryges Toesque prope Idam habitantes Rheam praecipuo uenerantur honore eius orgia frequentantes. Hanc quidem deorum matrem uocant &Vestam &deam Phrygiam magnam: a locis Ideam &Dindymenam &phyllenam: &pessimuntiam &CybelenGraeci sane ministros eius nuncupant uno uocabulo cureres. Non ex eadem fabulatione: sed alteros qu si ministros. Satyris in partem. Eosdem &corybantes nominant. Taliuum uero sensium testes sunt poetae. Pin darus quidem in dithyrambo: cuius initium est: Antequam serperet longiore tractu cantus Dithyrambo recordatur autem hymnos libero de patre: &priscos &nuperrimos: trangressus hinc inquit: tibi sane mater in choat: Adrasti magni cymbalorum strepitus: &fax ardens flauas sub pinos: &reliqua communia esse &graecis &phrygibus: quae ad Liberum patrem rite colendum pertinent: &ad deorum matrem monstrata sunt Euripides quoque in Baccharum tragoedia. Phrygibus: quae ad liberum Lydia conferens similia esse facit: &secundum Homerum. Sed o mulieres meae Cetus meaque iuuenta: quae Tmolum Lydiae castellum incolitis. Rursusque. Beate qui uita felici sacris oparis measque a magna ortas Cybele cerimonias facis: uibransque pampinum colis edera coronatus. Item Bacchae Bromiu deo natum: deum Dionysium deeucunt a phrygiis montibus: ad Graeciae terrae plateas. Cretensem etiam rem his iungit ad hunc modum. Osedes Curetum religiosisque etiam louis genitores: ubi tabiae: ubi triplices cristae: ubi byrsa tensum orbem hunc mihi Coribantes excogitarunt Cornum quoque Bacchico tono: Sonumque phrygiarum tibiarum flatu: ad manum magnae matris posuerunt: so norum euantum Baccharum. Adsunt furentes Satyti matremque Rheam clamitarunt.