Latin
371.1 to 371.4
Strabo, Strabo de situ orbis 371.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quae Cotytia &Mendida apud quos &orphica initium habuerunt. Ipsam sane Cotyn quae apud Edomos colitur: &eius instrumenta memorat Aeschylus. Hic manibus bombicam tornatam tenens digitis tactilem modulos complet sonum allectorem furoris. Ille aeneis urceolis tinnit. rursusque. Modulus editur: mugiunt ex occulto taurisoni mimi grauis tympani sonitus: quasi tonitrum subter raneum fertur: montanaque haben tes instrumenta ministros Liberi patris mox indicat &tibias torno factas. Haec enim phrygiis uimilia ut par est. Quippe cum a Thracibus phryges coloniam duxerint sacra pariter inde attulerunt. Liberum quoque patrem &Edomum Lycurgum in unum congregantes: mores in sacris similes insinuant. E cantu ant &Harmonia instrumentisque musica etiam tota Thracia: Asinaque putata est. Nam manifestantur id ex locis in quibus cultae sunt musae. Nam pieria &Olympus &pimpla &Libethrum quondam loca fuere Thraciae &monte: quos nunc macedones possident: Quique musis helicona consecrarunt thraces fuere Boetiae accoiae: ut ii qui libethriadum Nympharum antrum consencrarunt: &qui priscae musae curam studiumque dederunt Thraces fuisse phibentur Ephorus Orpheus &Museus &Thamyris. Ob id etiam Emolpo inde nomen inditum est. i. cantori optimo: Quique Baccho totam Asiam tenus India initiarunt: &ad eius cul tum. uendicarunt ii illinc magnamque musicae portionem tradunt. Vnde quidam Asiaticam inquit citharam percu tiens. Alius tibias Berecyntias uocat atque phrygias. Instrumentorum etiam quaedam barbarum optinent ucabulum Namblas &Sambuca Barbytosque &Magades aliaque complura? Athenienses autem sicuti reliquis in re bus hospitum &externorum studiosi perstiterunt sic &in deis. Externa. n. multa suscepere sacra ita ut inco moediis complura &Thratiam &phrygia decantata sint. Plato nanque Bendidiorum mentionem fecit. Phrygio rum autem Demosthenes probris. i. insectans Eschinis matrem pariter &ipsum ut qui cum matre conuiueret comitaretur sacra colenti simulque saltaret. Interim crebro clamitans Euasame &Attasyes quae quidem omnia Sabiaziorum ritu plorata sunt &matrem perdocta. Haec insuper de diis istis eorumque nominum uarietate reperies: quodque non modo deorum ministri uocentur sed etiam dei Hesiodus quidem Hecatero &phe ronei filiae quinque filias extitisse dicit: E quibus Oreadas. i. montanas Nymphas deas fuisse. Abiecto rum quoque stirpem Satyrorum &Ignauorum &Curetas deos lusores saluatores dici Quique iterum de phoroneo uolumen conscripsit Tibiciens &phryges curetas asserit. Alii uero terrigenas &Calthaspidas.