Latin
370.9 to 370.10
Strabo, Strabo de situ orbis 370.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Choreasque addiderum trien nales: quibus gaudet Bacchus. O mulieres chorus meus quae facibus Tmolum lustratis Lydiae castellum &mea iuuenta reliqua ad saltationes adiecerunt: &Trieterides quibus Bacchus oblectatur: &in palame de chorus loquens inquit cum patre Libero lasciuiens: qui per Idam laetatur cara cum matre tymphalorum sonitu: &congregantes in unum Silenum &Marsyam &Olympum: &tybiarum quaerentes repertores celebrantesque rursus Bacchica &Phrygia simul conferunt: Idamque saepenumero &olympum confuse resonare faciunt. Colles quidem quaeterni sunt olympi nomine uulgati. Idae. s. ad antandri plagam. Est &Misvae olympus: Idae quidem finitimus non tamen idem cum Ida Sophocles praefecto cum menelaum ab Troia solicitum discessu faceret in pollicena paulisperque Agamennonem subsistentem placandae Mineruae gratia: Menelai sermonem inducit. Tu hic consistens ad Ideam tellurem: ex olympo greges adunans immola tibiae sonitu ac fistula cymba lisque a tympanis ut crotalis clamoribusque &ouationibus pedumque pulsibus: quibus propria quaedam reperiunt nomina: per quae ministros saltatoresque: &sacrorum cultores appellabant Ca beros scilicet: &corybantes: &panes &Satyros &Tityros: ipsumque deum bacchum Item Rheam Cy belem &Cyben &Dindymenam &loca ipsa &Sabazius phrygiorum est &modo nescio quo ipse etiam qui matris puerum Liberi patris comitibus tradit. Similia sunt &quae apud Thraces celebrantur.