Latin
374.1 to 374.4
Strabo, Strabo de situ orbis 374.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Summa uero uertices. Omnes igitur particularum extrem itates circa Idam deorum matri esse consecratas. Opinio item Sophoclis est quinque primos mares murtuos esse: qui ferrum excognitantes primum fabricauere: aliaque permulta mortalium usui necessaria. Eorum quinque etiam extitisse sorores. Ab eo itaque nu mero dactylos. i. digitos nuncupatos. Alii sane alio modo fabulantur dubia dubiis accumulantes: ua riis ac differentibus nominibus ac numeris utentes: e quibus Salanimum quendam nominant: &Danna neum &Heracleum &Acmonem. Quidam etiam eos indigenas Idae: quidam uero inqulinos asserunt: &omnes illos primos in Ida ferrum fabricasse narrant: omnes magos ipsos &incantatores fuisse intelligunt: &cir ca deorum matrem sedulos in phrygia affines Idae domos tenuisse: phrygiam Troadem uocitantes: quia phryges propinquos Troa populata uictores occupassent. Existimant autem ab Ideis dactylis: Curetes &Corybantes fuisse prognatos: primos etenim in Creta genitos uiros centum: Ideos dactylos nun cupatos. A quibus quidem procreatos Curetas nouem extitisse. Horum singulos uiros decem genuisse. ex quo Ideos Dactylos nominauere: producti quidem sumus ut hisce de rebus amplior a nobis su meretur oratio: quanquam fabulamentorum studio minime teneamur: quia haec ipsa negotia theologicum genus attingant. Omnis autem sermo de deis uetustas opiniones fabulasque scruntatur: occultius insinua tes priscorum cognitationes de rebus ipsis naturales: &inter disserendum fabulam semper exponentes. Vniuersa uero enigmata diligenter soluere nequaquam facile. Exposita uero in medio fabulosorum copia partim quidem inter se concordantium: partim uero aduersantium dare e contra facilius est. Quid nam ex ipsis uerum esse coniectemus: quale est montanas euagationes &eorum esse qui diuinitati student: &ipsorum quoque deorum &ipsas numinis inspirationes iure fabulantur: eandem ob causam qua celestes arbitrantur esse de os: &ad prouidentiam aptos: tum ex caeteris tum ex parte missis rerum significationibus. Montanae igitur uagationi inquisitio conuenit ac uenatio indagatrix eorum quae ad uitae usum cognata esse appareant, Numinum. n. afflatio &cultus religiosus ac diuinatio aggregandi &allectendi uim habet: &artis ma gicae uacinitatem.