Latin
374.5 to 374.8
Strabo, Strabo de situ orbis 374.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tale illud est studiosum ad artes Bacchanales exercitum: simul &Orphicas: sed de ipsis satis est. Postquam autem de peloponnesi prius quidem aliis Insulis simul etiam Corinthiaco sinu: &de adiacentibus ante illum discurrimus. Deinceps de Creta disserendum est. Ipsa. n. magis quam peloponnesus: supraque circumadiacentes Cretae Insulas ad orientem spectat: in istis &Cyclades &sporades sunt. Ille quidem memoratu dignae: hae autem parum insignes. Nunc sane de Creta ante omnes edisseramus. Eudoxus igitur ipsam in Aegaeo sitam esse pelago tradit. Non autem sic dicere oportet: sed ipsam inter Cyreneam &Graeciam eam dico quae a Sunio usque ad Laconicam locata est. In longitudinem hisce ab oris aequaliter disiunctam ab occasu in ortum. Ab Septentrione quidem aegaeo perfunditur pelago: simul &Cretico. Ab austro autem Africano alluitur Aegyptium attingere pelagus. E promontoriis autem illud occidentale est uergens ad phalama latitudinem habens ad stad ducenta: &in duo diuiditur promontoria e quibus quod smpectat in Notum Crui Metopon. i. frons arietis appellatur: Arcticum uero Cimarus. Orientale autem samonium est in ortum plus quam Sunium non multo uergens. Magnitudinem quidem definit Sosicrates quem Apollodorus exacta diligentia Insulae tactum testatur explicare, Longitudinem quidem supra stad duo milia &trecenta, Latitu dinem uero pro magnitudine. Ita ut ambitus secundum hunc plus quam quinque milia stadia patet. Artemidorus autem quattuor milia ¢um esse refert. Hieronymus uero longituudinem duum milium esse pro fatus latitudinem inaequalem asserit. Circuitum autem plus quam quantum Artem idorus ad tertiam longitudinis partem. Quod autem inde est Isthmus existit ad stadia centum habitationem habet. Ad boreale quidem mare Amphapaliam: ad Australe uero phoenicem Lampeo. Est uero in medio latissima: rursus hinc ad austrum prio ris coincidunt ad Isthmum ripae ad stadia sexaginta. Ab Ninoa Lyctionum ad Hierapitnam pelagusque li bycum, In sinu quidem ciuitas est: deinde protenditur ad acutum promontorium nomine Samonium ad Aegytum inclinans: Insulasque Rhodiorum. Insula sane densa &montana est: ualles habens frugiferas. Montes quidem in occasum spectantes: leui hoc est albi uocitantur altitudine Taygero non inferiores. Longitudine autem ad stadia trecentorum magnitudinem extensi: &dorsum in angustias desinens facientes.