Latin
385.5 to 385.8
Strabo, Strabo de situ orbis 385.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
in promontorio quodam positum hominis in bosphoro clarissimi ac potentissimi, proximus est uicus Pa treus a quo ad uicum corocondamen sunt stadecac. xxxiIs finis est Bosphori quicimericus appellatur. Sit im angustiae uocantur ab ostio meotidis,i. ab Achillei &Myrmecii angustiis usque ad corocondamen oppositum ei uicum Panticapensis agri nomine Acram quod lxx. stadiorum freto disiungitur. Nam &huc usque glacie pertendit meotide: adeo frigore concreta ut pedibus permeent. Hae angustiae totae sunt portuosae supra corocondamen lacus iacet: qui ab ea corocondametis uocatur &x. stad a uico in mare emittit. Pars uero An ticoeti abrupta &in lacum influens Insulam efficit: quae lacu hoc &meotide &flumine cirumcirca abluitur. Hoc flumen nonnulli Hypanim uocant: quemadmodum id quod est Borystheni proximum: &ad corocondamet nauiganti est Phanagoria ciuitas memoratu digna: &cepi &Hermonassa: &apaturum ueneris fanu quarum Phanagoria &cepi sunt in insula ad sinistra nauiganti. Aliae urbes sunt in sindica ultra Hypanim a dextris. Item in sindica regia est sindorum mari proxima &Aboraca. Quicunque Bosphori potentibus paren Bosphorami appellantur: Bosphoranorum metropolis qui sunt in eu ropa Panticampeum est: Asianorum uero phana rium: sicn. haec ciuitas uocatur. Phanagoriaemporium est earum rerum quae ex meotide &uiteriore barbarorum re gione importantur. Earum uero quae mari aduehuntur Panticapeum Phanagoriae est insigne ueneris apaturiae templum Id adiectiuum interpraetantur fabulam quandam afferentes: quod cum gigantes uenere adorirentur: Ille Hercule inuo cato tam diu in latebris quibusdam latitauit: donec gigantes sagillatim excipiens dolo occidendos exhibuit. Ex meotis sunt sindidandarii Toreate Agri Arrichi. Item Tarpetes Ouidiacem sittacem i Dosci: aliique complures: e quibus sunt Aspungitani qui inter Phanagoriam Gorgopiamque habitant quingentorum stadiorum spatio: quocum Polemo Rex simulata amicicia adoritetur: nec id eos lateret sed contra instructi exirent captus in teremptusque est. Ex omnibus Asianis meotis ii qui forum habebant: quod ad Tanaim est parebant.