Latin
385.9 to 385.11
Strabo, Strabo de situ orbis 385.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Bospho rani uero frequenter iugum detractabant: saepe Besphoranorum duces ad Tanaim usque occupauerunt praesertim postremi Pharnaces Cassander ac Polemon: Pharnaces quoque Hypanim Dandariis olim E antiquam fossam dicitur induxisse: qua purgata regionem totam diluit, Post sindicam &Gorgopia in Acheorum &Zygorum: &Heniochorum mari ora: magna exparte montosa &importuosa: ci caucasi pars sit: ii ex maritimis latrociniis uiuunt, Lembos habent exiles Arctos: Leues. xxv. hominum capaces: rari. xxx. suscipiunt. Hos Lembos Graeci Camaras uocant. Tradunt Phihiotas Acheos ex la sonis exercitu Achaiam hanc habitasse, Laconas uero Heniochiam: quorum duces Rhecas &Am phistratus fuerunt Castoris &Pollucis aurigae: unde Heniochi (ut par est) ex iis sunt nominati. Ex his itaque Lembis classem comparantes: &interdum ad naues onerarias: interdum ad regionem uel urbem aliquam nauigantes: mari dominantur. Bosphorani eos nonnunquam in stationibus accipiunt: &commeatus &uendendae praedae copiam suppeditant. Hi cum duorum repetunt &ultra nauiga re non possunt: lembos humeris impositos in siluas referunt: in quibus habitantes tenue solum arant Rursum cum nauigandi tempus adest: eos in mare deferunt: idem faciunt in aliena, nam loca siluo sa nota habent: ubi absconditis lembis ipsi noctu nonnunquam interdiu pedibus erant capiendorum hominum gratia: quos cum ceperint facile redempticios faciunt. Nam inter redeundum rem omnem iis significant qui illos amiserunt. In locis itaque quae sunt principibus subdita qui iniuriam accepere aliquod praesidium ab iis habent qui saepe illos insecuti Lembos atque piratas capiunt. Regio uero quae sub Romanis est minus habet auxilii propter eorum negligentiam qui mittuntur.