Latin
388.9 to 388.11
Strabo, Strabo de situ orbis 388.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uero mithridatis Eupatoris potentia uehementer esset adaucta tota ei regio pruit: a quo semper aliquis examicis regionis praefectus &administrator mittebatur: e obus fuit Maophernes matris nostrae patruus. Hinc multa regi ad nauales res copia sed sublato mithridate regio omnis quae sun eo erat euersa est multisque distributa. Postremo Polemo Colchidem habuit: quo mortuo uxor eius Pythodoris Colchorum &Trapezuntis &Pharnaciae &ulteriorum barbarorum regnum tenet. Sed de his postmodum dicemus: Moschica in quae fanum dixius triptita est. Nam partem habent Colchi partem Iberes partem Harmenii: Polichnium Phryxi ciuitas est in Iberia: eam nunc Idessa dicitur locus optine muni tus. In colchidis autem finibus non procul a Dioscuriade Rhiochares flumen labitur ex gentibus quae Dioscuriadem conueniunt. est Phthirophagoria natio cui nomen a sordibus ac fame datum est: his proximi sunt Soanes nihilo fame meliores: robore atm meliores: nam ui ac potentia pene praestant. Hi gentibus cit cumuicinis dominantur: caucasi extrema obtinentes: in Dioscuriadi imminent regem habent &collegium uirorum eccicc. hominum milia coguntur in exercitum. Nam multitudo omnis belicosa est quanquam iordinata. Apud eos tor rentes dicuntur aurum deferre: quod barbari perforatis tabulis ac lanosis pellibus excipiunt. Vnde aurati uelleris fabula confictaest: &fortasse Iberes eodem nomine uocantur quo occidentales ab auro quod apdem utrosque inuenitur. Soanes ueneno ad spicula mirifice utuntur: quod eos etiam non uenenatis sagittis saucii sunt odore offendit Aliae gentes proxime qui circa Caucasum sunt paruam &tenuem regionem habitant.