Latin
389.1 to 389.3
Strabo, Strabo de situ orbis 389.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Albanae uero &Ibericae gentes quae dictum Isthmum implent: ipsae etiam dicuntur Caucasiae &foelicem etiam habitatu regio nem incolunt. Iberia. n. magna ex parte urbibus &habitatoribus plena est &tecta fictilia &fabrefactas aedificio rue structuras: &fora &alia publica habet. Circumstans uero regio a Caucasiis montibus circundatur: nam cubiti quidam fertiles (ut dictum est) ad meridiem procurrunt: qui uniuersam Iberiam comprehendentes sese ad Harmeniam &Colchidem coniungunt: in medio planicies est fluminibus irrigua praesertim Cyro c ortum ex Harmenia trahens mox dictam planiciem intrat: atque Aragum annem a Caucaso defluentem &alias aquas recipiens per angustam fluminis regionem euadit in Albaniam inter quam &Harmeniam multus illatus per uberes campos complura in se recipit flumina e quibus est Alazonius &Sandobanes &Cithaces &Chanes: c omnes nauigabiles facti in mare caspium erumpunt. Hoc flumen olim Torus uocabatur. Iberiae campos agrico lae habitat: &homines ad pacem intenti harmenico ac medico cultu: montanam uero regionem pars eorum ma xima atque bellicosa Scytharum more uiuentes: quorum cognati sunt &contermini. Se tamen colendis agris dedunt: &cum tumultus ingruerit multa ex se atque illis hominum milia contrahunt: quatruor aditibus in etregionem itur: uno per medios Sarapanos Colchorum castellum atque eius angustias per quas phasis, c. ac. xx. pon tibus ptransitur: qui perper flexiones asper ac uiolentus in colchidem defertur conuallium torretibus multo hymbr adauctis. Is ex imminentibus montibus auctus multis fontibus impletur: ac postquae in campos uenit: alia in se recipit flumina: e quibus est Glaucus &Hippus. Auctus uero ac nauigabilis factus exit in pontum. Se cus eum urbs iacet eiusdem nominis &lacus non procul. aditus itaque ex Colchide in Iberiam est huiusmodi petris munitionibus fluminibus conuallibus clausus. Ex Nomadibus autem septentrionem uersus difficilis ingressus est trium dierum itinere.