Latin
392.10 to 392.11
Strabo, Strabo de situ orbis 392.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Bacchi quidem atque Herculis exer citus qui in Indiam profectus est: posterius confictam fabulam ostendit: quippe eum Herculis mille annis post soluisse prometheum dicatur: &praeclarius quidem erat Alexandrum usque ad Indicos montes quam usque in ulteriorem euxini &Caucasi recessum Asiam subegisse. Vnde peroper montis famam &nomen &propterea quod lason ui debatur longissimam expeditionem peregrisse usque ad loca Caucaso proxima: &quia prometheus in extremis terrae eriam monte Caucaso uinctus dicebatur. iccirco gratificari se regi putauerunt: si montis nomen in Indiam transtulissent, Altissimae ueri Caucasi partes Albaniam &Iberiam &Colchos &heniochos uersus sunt Australes quae ab his habitantur quos Dioscuriadem diximus conuenire. Conueniunt autem frequentius salis gratia. Ex his alii montium tenent cacumina: Alii in collibus habitant qui plurimum ex ferina carne &lacte &agrestibus fructibus uiuunt. Montium uertices hyeme sunt inaccessibiles aestate propter glaciem ac niues bubulas caliga in tympani modum latas calciari ascendunt, Descendunt autem cum oneribus super pelle delapsi: quod etiam circa Atropaciam Medie &Mansium Harmeniae monte fit. Vbi soleas quosdam ligneas caligatas pedibus supponunt.