Latin
392.5 to 392.9
Strabo, Strabo de situ orbis 392.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Tradunt Gargarenses cum Amazonibus ex themiscyra in haec loca conscendisse: postea ab illis discissos cum thracibus &cuboibus quibusdam errabundis aduersum eos bellum gessisse: quo compositio iis inter se conditionibus conuenisse: ut in filiorum prole communicarent, Viuerent autem utrique separarim. Sed de Amazonum fama proprium quoddam euenit. Nam cum fabula ab historia distinguatur antiquam. n. &fallsa &miraculosa: fabulae appellantur historia siue anti qua sit siue noua ueritatem postulat, miracula uero aut non habet aut perraro. De amazonibus quidem eadem nunc dicuntur quae olim: quanquam miraculosa sint &a fide plurimum distent. Quis, nicredat ut uel exercitus uel ciuitas uel gens unquam ex solis constiterit mulieribus: &non solum constiterit: uerum etiam inuaserit aliena: &non modo uicinis fuerit dominata adeo ut usque in loniam processerit. Sed etiam exercitum trans pon tum miserit usque in atticam. Hoc pinde est ac siquis dicat uiros tunc mulieres fuisse &mulieres uiros: quin eadem nunc de eis praedicantur: quam quidem rem adauget &facit ut magis antiqua credantur quam nona: quod urbes quaedam ab illis conditae &cognominatae phibentur: ut Ephesus Smyrna Cirma myrina paphe: &alia quam plurima monumenta. Themiscyram. nicamposque Thermodonti proximos &im inentes montes amazonum dicunt: atque eas inde pulsas. Vbi ant nunc sint perpauci id quide &sine demonstratione tradunt quemadmodum de Talestria amazonum regina: quam cum Alexandro in hyrcania permixtam ferunt &prolis gratia congressam: quae profecto res non satis constat. Nam rerum scriptores qui maxime ueritatem curant: &quibus fidei plurimum adhibetur nihil tale dixerunt: &siqui dixerunt inter se discordant: Clitarchus Thalestriam scribit a Caspiis portis &Thermodonte profectum ad Alexandrum uenisse. Cum Caspiae portae supra sex milia stadiorum distent a Thermodonte. Quae uero ad famam uulgata sunt: &si ab omnibus concedantur: tamen qui ea finxere magis adulationi inseruierunt quam ueritati: quemadmodum de Caucaso in Indicos montes: &in uicinum illis mare translato ab ulterioribus Colchorum &Euxini montibus quos Graeci etiam Caucasum no minarunt. Cum Caucasus supra triginta milia stadiorum dister ab India atque ibi de prometheo &eius uin culis fabulas confinxerunt. Eos. n. tunc ultimos norant Orientem uersus.