Latin
396.5 to 396.8
Strabo, Strabo de situ orbis 396.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum si mul hinc mare pateat: hinc littus perper humorem herbidum floridumque conspicatur ab Hyrcanio mari ad auro ram progredienti: ad dextram sunt montes qui usque in Indicum mare partendunt: eos Graeci taurum uocant qui a panphylia Ciliciaque incipientes: &ab occidente proetui hucusque procedunt: cum alia atque alia nomina sortian tur. Septentrionales eius partes primo (ut dictum est) habitant gelae: Cadusii: Amardi: &hyrcanorum qui dam postea pirthorum: Margianorum &Ariorum gentes. Tum deserta quae Samus amnis separat ob hyr cania ad auroram atque ochum tendunt. quod autem hucusque partendit: uel paulo minus Parachoatras apellatur a mari hyrcanio in arios sunt sex milia fere stad. Deinde est regno bactriana &Sogdiana. Vitimi sunt Scythae nomades, Montes omnes qui post Arios sequuntur Macedones Cucasum uocauerunt Barbari uero &summas &Boreales paropamisi partes &Eoloos &Maonum &alia huiusmodi nomina singulis partibus dederunt. Ad leuam horum sunt scytharum ac nomadum gentes quae omne boreale lacus complent, Scythae a Caspio mari incipientes magna ex parte daii appallantur, qui orient aliores sunt Massagetae dicun tur &Sacae: alli communiter Scythae: priuatim uero aliter atque aliter. Vniuersi frequentius Nomades uocantur. Ex Nomadibus maxime innotuerunt. Asii pasiani. Tachari Sacarauli qui bactrianam graecis abstulere. Et qui ex ulteriore laxartis regione profecti sunt quae apud sacas &sogdianos est: &quam sacae ipsi obtinebant. Ex Daiis alii aparni: alii Xanthii: alii pissuri appellantur. Aparni Hyrcanis &eorum mari proxime adiacent. Rerili usque ad oppositam Ariae regionem extenduntur. Inter eos &Hyrcaniam &parthos usque ad arianam Regio: ut multa est: ita &deserta atque sicca: quam longis itineribus permeantes Hyrcaniam Iseam &parthorum campos excurrebant. Hi uero tributum illis ex pacto pendebant. Id erat permittere: ut statis temporibus regionem excurrerent: atque praedam agerent. Cum uero praeter conuenta facerent: bel lum gerebatur: rursumque pax fiebat. Huiusmodi etiam caeterorum Nomadum uita erat: ut semper uicinos in festarent: rursumque reconciarentur. Sacae tales inuasiones faciebant: quales olim Cimmerii ac Treress interdum longinquas: interdum propinquas. Nam &bactrianam occupauere: &optimam Harmeniae regionem adepti sunt: quae ab ipsis postea Saiasina est appellata. atque usque ad Cappadocas proesserunt: eos praesertim qui ad Euxinum uergunt: quos ponticos uocant. Sed cum ex spoliis festa celebrarent: persarum imperatores eos noctu adorti: funditus deleuere.