Latin
396.9 to 396.11
Strabo, Strabo de situ orbis 396.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ac petram quandam: in campo sitam: in montis figuram terra ex aggerantes: muro circundederunt. atque Anaitidis &sociorum deorum Amani &Anandati qui sunt persarum numina: constructo delubro: annua ibi solemnia instituere: nomine Saca: quae ab iis: qui Zela habitant: adhuc cen lebrantur. Sic. n. locum eum uocant. Nam id oppidum magna ex parte eorum est qui sacri serui appellantur. Pompeius addita illi regioni non parua: eos d in ea erant: intra moenia deduxit habitatum. Vna fuit ex claris ciuitatibus: quas post sublatum Mithridatem ille constituisset: ac de Sacis quidem nonnulli sic tradiderunt. Nonnul li uero quod Cyrus ducto aduersum eos exercitu: proelio superatus aufugit. Castramentatus etiam in eo loco ubi impedimenta reliquerat: bonis omnibus instructa praesertim uino: Postquam exercitus paululum quieuisset: relictis uesperi tabernaculis fugitabundus discessit: progressusque quantum sibi commodum uidebatur conscendit: Sacae ingruentes &castra uiris deserta ac rebus uolupiuosis plena comperientes immodice implebantur. Cyrus conuersus uinolentes atque attonitos inuenit. Vnde alii somno ac stupore pressi obtruncati sunt: alii saltantes bacchantesque: nudi in arma hostium inciderunt. Laetique breui omnes periere. Ille ratus felicitatem hanc diuinitus esse: diem illum patriae deae consecrans: Saca nominauit. atque ubicumque deae huius templum est. Sacrarum festa celebrantur positis. n. die ac nocte bacchanalibus: uiri simul ac mulieres eo usque potant: donec stupore comprehendantur. Massagetae uirtutem suam maxime in bello aduersum Cyrum ostenderunt, de quibus ab iis audiendum est: quieos praedicant. De iis tamen haec dicuntur: quod alii montes habitant: alii campos: alii paludes: quas flumina efficiunt: alii insulas: quae in paludibus sunt.