Latin
397.1 to 397.4
Strabo, Strabo de situ orbis 397.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
sed prae cipue aragum dicunt in partes multas diuisum regionem hanc alluere: aliis hostiis in aliud mare exe untem boream uersus uno aut solo Hyrcanium sinu uersus. Tantummodo solem deum putant: atque illi equum mactant: singuli singulas uxores ducunt. Vtuntur etiam uxoribus aliorum: idque haud occulte. Namc aliena congreditur: pharetram e curro suspendens: in propatulo coit: genus mortis apud eos optimum iu dicatur: ut senio confectis in frusta caedantur: &cum ouilis carnibus promiscue edantur. Eos qui morbo morium tur: ut impios abiiciunt: &dignos qui a feris deuorentur. Equites ac pedites optimi sunt. Vtuntur arcu: gla dio: thorace: ac securi aenea. Aureas zonas habent: &diademata in gladiis. Aurea equorum frena: &au rea pectoralia. Argentum apud eos non est. ferri parum. Aere atque auro abundant. Qui in insulis habitant cum semine careant: herbarum radices edunt: &agrestibus fructibus utuntur. Vestis est eis arborum cor tex: pecudes enim non habent, Expresso arborum fructu hibunt. Qui paludes habitant piscibus uescuntur Phocarum choria e mari prodeuntium induunt. Montanni agrestibus fructibus aluntur. Ques habent: non tamen multas quas minime occidunt: lactis &lanae gratia parcentes. Vestes infectoriis uenenis tingunt: quae florem habent indelebilem. Campestres &si regionem habent: eam tamen non colunt: sed ex oui bus piscibusque scytharum ac nomadum more uiuunt. Nam horum omnium communis quidam uictus est iis quem saepe dico. Sepulturae quoque &mores &uniuersa uita par: quae quanquam simpleam sit sinistra tamen: bellica agrestisque est. In contractando autem: non uersuta. Ex Massegetarum &Sacarum gente sunt Atasii &Chorasini: ad quos Spitamenes ex Bactrianis ac Sogdianis confugit. Vnus ex persis: qui ab Alexandro aufugerunt: quemadmodum Bessus &postea arsaces: qui Callinicum Seleucum fugiens: ad Aspasiatas si cessit, Eratosthenes dicit Arachoros &Massagetas bactriis occidentem uersus adiacere ad Oxum Sacas &sogdianos toto solo indiae opponi Bactrios aliquanto: nam magna ex parte paropamiso ad iacent, Sacas a sogdianis laxartem dirimere. Sogdianos a Bactrianis oxum. Inter Hyrcanos &Arios: Ta pyros habitare: post Hyrcanos: circuncirca mare esse amarnos: Adriacas. Cadusios: Albanos. Caspios Vitios: &nonnullos alios fortasse usque ad scythas. Ex altera Hyrcanorum parte Derbicas.