Latin
400.1 to 400.4
Strabo, Strabo de situ orbis 400.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
stadiorum: cum ea erat etiam Dratiana: usque in Carmaniam: pleraque ariae pars australibus montium par tibus subiacet: pars uero septentrionalibus proxima est: quae iuxta ariam sunt. Non longe abest Aracosia quam Australibus montium partibus subiacet: &usque ad Indu flumen extenditur: ea etiam Arianae pars est. Ariae longitudo est ad duo milia stadium: Campi latitudo, cc. Vrbes Artacagna. Alexandria. Achaia a conditori bus appellata. Haec regio optimi uini ferax est quod in uasis non picaris ad generationes tris perdurat. Si milis est Margiana: campos desertis ambitr: quampropter Antiochus Soter muro admiratus loci naturam: circundedit: cuius ambitus mille &quingentum erat stadiorum: atque urbem Antiochiam condidit. Ea etiam ui tes optimas fert: quapropter tradunt saepe uitis truncum inuenir: quantum duo uiri complecti queant Race num duorum cubitorum quaedam Ariae partes: septentrionem uersus bactriae adiacent. Sed pars maxima iminet ad auroram: ea multa est &omnium ferax praeter oleum. Ob huius regionis uirtutem: adeo graeci pol luerunt: qui eam occupauere: ut Arianis &Indis fuerint dominati: ut Apollonius Adramytinus refert &plures gentes quam Alexander iubegerunt: praecipuae Menander qui &Hypanim ad orientem traiecit: &usque ad Isamum progressus est: partim ipse: partim Demetrius Euthydami filius regis bactriorum: &non solum pattalenam: sed etiam caeteram otam quae Saraosti dicitur: &Sigerdidis regnum obtinerunt. In summam dicit totius Arianae tutamen esse bactrianam. Inde usque ad Seras &phaunos imperium protulerunt, Vrbes ha buere bactra quae etiam zarias appellata est: per quam flumen eiusdem nominis defluens emittit in oxum: item &Darapsa &complures alias. Eorum erat etiam Eucratidia ab imperante cognominata, Graeci qui eam tenue re in Satrapias diuiserunt: e quibus Aspioniam: &Turiuam: parthi Eucratide abstulerunt. Habuere etiam Sog dianam quae bactrianae imminet ad auroram inter oxum qui bactrianam: &Sogdianam: &laxartem qui Sogdios &Nomades terminat.