Latin
400.5 to 400.8
Strabo, Strabo de situ orbis 400.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Olim Sogdiani ac bactriani uita &moribus non multum a Nomdibus diffe rebant: bactriani aliquanto erant mitiores. Verum Onesicritus de iis non recte dicit: quod qui iam senio morboue confecti sint uiui canibus apponantur: ad hocipsum de industria enutritis: quos patria lingua se pulchrales uocant. Et quod ea: quae extra Metropolis moenia sunt: munda sint: intetiora uero huma nis ossibus refecta: &quod Alexander Legem eam sustulerit. Similia fere de Caspiis scribuntur: quod parentes inclusos same necent: cum iam septuagesimum annum excesserint. Hoc quidem tolerabilius est &eorum moribus conuenientius: cum scythicum sit. Sed multo magis ac scythitum est: quod faciunt bactriani &profecto considerare possumus: cum Alexander talia ibi compiret: qualia ea esse debebant: quae apud primos personas: atque etiam superiores persarum duces fuere: qualia. s. credibile est apud eos fuisse consueta. Tra dunt Alexandrum octo urbes in bactriana &Sogdiana condidisse: nonnullas etiam euertisse: e quibus fuit Cariata in bactriana: ubi Callisthenes compraehensus est: &in uintula coniectus. Paracanda uero in Sog diana &Cyra ultimum Cyri opus ad laxartem flumen conditum quod persici impii confinium erat. Id Alexander: quanquam Cyro amicus esset: tamen propter continuas rebelliones euertit: petras etiam munitissimas coepit per proditionem: ut petra Sisimithre in bactriana: in quam Rhoxanam Oxyartis filiam habuit. Item aliam in Sog diana &aliam secus Oxum quam nonnulli Ariamaze dicunt. Sisimithricae altitudinem scribunt stadicrum . xviam bitum octoginta, In superiore parte planam &feracem ut uiros quingentos alere possit. In ea alexander &hospi tio sumptuose acceptus est: &Rhoxanam Oxyartis filia uxorem duxit. Quae in Sogdiana erat: altitudine duplam dicunt. Circa haec loca Branchidarum urbem sustulit: quos Xerses secum sponte e propria terra se cutos: ibi collocarat: propterea quod dei pecunias: ac thesauros qui apud Didyma erant ei tradidissent Alexander eos sustulit: proditionem &sacrilegium exosus: ferunt amnem fuere per Sogdianam quem Mace dones preciosum reddiderunt: quemadmodu &alia permulta: quibus partim nomina ab illis imposita sunt: partim innouata.